Fraknói Vilmos: Oklevéltár a magyar királyi kegyuri jog történetéhez. (Budapest, 1899.)
LXXVII. 1550. június 21. 111. Gyula pápa Ferdinánd király kérésére az esztergomi érsekség administratióját két évi időtartamra a váczi püspökre bízza. Venerabili fratri moderno episcopo Vaciensi. Julius etc. Yenerabilis fráter salutem. Cum, sicut accepimus, ecclesia Strigoniensis, que de jurepatronatus charissimi in Christo filii nostri Ferdinandi Romanorum et Ungarie regis illustri, ex privilegio apostolico, cui non est hactenus in aliquo derogatum. esse dignoscitur, certo modo pastoris solatio ad presens destituta existat, et ipsius Ferdinandi regis ac totius regni Ungarie, propter maximam pro tempore archiepiscopi Strigoniensis auctoritatem et potentiam, plurimum intersit, ut hiis temporibus, quibus de impressione ac violentia Turcharum eidem regno finitimorum et qui jam maximam ipsius regni partém occuparunt, probabiliter timendum est, eidem ecclesie de persona non solum idonea et sibi ac dicto regno fida, verum et sermone et opere potenti, et que populos dicti regni non solum in fide continere, sed etiam adversus eosdem Turcas animare sciat, velit et possit, apostolica auctoritate provideatur, nec dictus Ferdinandus rex super persona buiusmodi, tani brevi tempore, ob similium personarum in partibus penuriam deliberare valeat, et propterea, dum super hoc cogitat et deliberat, cupiat, ut interim cura, régimén et administratio dicte ecclesie alicui catholico antistiti auctoritate nostra committatur; nos piam et laudabilem ipsius Ferdinandi regis in liiis intentionem plurimum in domino commendantes, ne pendente deliberatione huiusmodi, dicta ecclesia in spiritualibus et temporalibus detrimenta sustineat, dicti Ferdinandi regis in hac parte supplicationibus inclinati, te, qui etiam preposituram eiusdem ecclesie, ex dispensatione apostolica obtines, et in illis partibus resides, ut pro hiis quibus polles prudentia, probitate et rerum gerendarum usu prefato Ferdinando regi gratus et acceptus existis, ac de quo nos ob premissa etiam in domino confidimus, eiusdem ecclesie in spiritualibus et temporalibus huiusmodi administratorem ad biennium, a data presentium computandum duntaxat, et interim donec per dictum Ferdinandum regem persona idonea nobis et apostolice sedi ad eandem ecclesiam presentata fuerit, alienatione bo-