Mihályi János: Máramarosi diplomák a XIV. és XV. századból. (Máramaros-Sziget, 1900.)
ut dixerunt adiaceret, ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi feria quarta proxima ante festum nativitatis domini iam preteritum accessissent ad facies possessionis Bedeuhaza prenominate, et eandem vicinorum et commetaneorum ipsius universorum legitimis convocacionibus factis et eisdem presentibus ápecialiterque presentibus hominibus Civibus de dicta Civitate Thechew per suas veras metas et antiquas, novas metas infra declarandas iuxta veteres erigendo, reambulassent, reambulatasque cum quibuslibet suis utilitatibus et pertinencys eisdem Dragh et Dragus, sicut Ipsorum Ius, reliquissent perpetuo possidendas nemine contradictore apparente. Mete autem quibus preallegata possessio Bedevhaza a vicinariis possessionibus, specialiter a dicta Civitate Thechew separatur et distinguitur, prout idem regius et noster homines coram preallegato Paulo plebano et Corardo nuncys civium memorate civitatis Thechew nobis exposuerunt hoc ordine protenduntur, prima enim meta incipit a plaga meridionali iuxta fluvium Ticie ubi est una meta terrea iuxta quam ipsi novam metam erexissent, et abhinc versus plagam septemtrionalem procedendo venit ad locum ubi quidam fluvius wulgo Sanyapathaka dictus cadit in alium fluvium Malumvize nuncupatam, in cuius extremitate a parte dicti fluvii Ticie est una meta terrea similiter renovata, a qua in extremitate meridionali eiusdem fluvy Malmawize ad plagam orientalem regirando et per modicum spácium currendo exit de eodem fluvio, et iungit introitum fluvy Cherchyespatak vocati ubi est una meta terrea, de qua versus eandem plagam orientalem declivo modo currendo venit ad quendam rubum wulgo Rekegyebokor vocatum, iuxta quem est una meta terrea, et abhinc versus dictam plagam currendo cadit in quandam vallem Ebrys vocatam, in qua iuxta quandam Semitam de prefata villa Bedeuhaza in ipsam vallem ducentem est una meta terrea, de qua in extremitate Anyafamezew versus dictam plagam septemtrionalem regirando transit quandam Stratam publicam de Maramorisyo versus Hungáriám ducentem, 2) . . quam ab ipsa plaga septemtrionali est una meta terrea, a qua versus plagam occidentalem regirando, et in extremitate ipsius campi Fanyasmezey currendo venit iterato ad unam metam terream circa mediam partém ipsius campi a dicta plaga septemtrionali adjacentem, et abhinc versus eandem plagam septentrianalem currendo intrat quoddam magnum pratum, quod ad longitudinem eiusdem dividit ad duas partes quoequales, eius directa dimidietas a plaga orientali adiacens prescripte possessioni Bedeuhaza, alia vero medietas a plaga occidentali