Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)
tes, in dorso tamen literarum locum et eircumferentiam Regy Sigilli manifeste declarantes, atque demonstrantes ; Petentes nos ydem Joannes Czeghy et Gregorius Fodor, nominibus et in personis quorum Supra debita cum instantia, ut nos easdem literas, transumpto praesentium literarum nostrarum verbaliter inserj et inscribi facientes Annotatis Judici Primario, Juratis Ciuibus,ac toti [íg3^j Uniyersitati seu Commuuitati Tnhabitatorum antelati oppidi Colos, modernis videlicet et futuris quoque pro tempore constituenclis, Jurium Scilicet eorundem futura pro cautela necessarias, sub Sigillo nostro Conuentuali et Authentico extradare et amanuare facere vellemus. Quarum quidem Literarum tenor talis est : No s Lodouic us Dei Gratia Rex Hungarie, Polonie, Dalmatie etc. Significamus tenore praesentium, quibus expedit Uniuersis Quod cum nos Ciuitatem nostram Kulus Akna vocatam, populorum et habitatorum multitudine deeorare Mandamus, volumus ut quicunque libere conditionis bomines, ad dictam Ciuitatem nostram Kulus Akna, Causa comraorandi venire voluerint, libere veniant, et secure commorentur, in eadem tpum Annorum libertate, a die aduentus ipsorum paeifice et quiete fruituri in eadem, sub nostra protectione et tutela Speciali. Itaque vobis uniuersis Comitibus Castellanis, nobilibus, et alys cuiusuis Status et préeminentié hominibus Jobbagiones habentibus, firmis damus regys sub edictis, ut Jobbagiones vestros, qui obtenta licentia. Justoque terragio et debitis persolutis, ad dictam Ciuitatem nostram Kulus Akna causa commorandi venire voluerint, libere et sine omni inquietatione venire et abire permittatis, saluis rebus eorum, et personis, — Secus sicut nostram indignationem grauiter incurrere formidatis; facere 11011 audentes, Et hec volumus in foris et locis puplicis [így] palam facere proclamari, Dátum in Thorda, in festő Beatorum Philippi et Jacobi Apostolorum, [máj. 1.] Anno Domini Millesimo CCC mo LXX m o septimo, Nos itaque iustum petentibus placidum prebentes assensum, copiam seu paria prescriptarum Literarum, transumpto présentium literarum nostrarum, de verbo ad verbum, sine diminutione, Augmento vei variatione aliquali, inseri et inscribi facientes, Antefatis Judici Primarii, [így] Juratis Ciuibus, ac toti uniuersitati seu Communitati Incolarum et Inhabitatorum pre'mentionati oppidi Colos, modernis videlicet et futuris pro tempore Constituendis, Jurium scilicet eorundem futura pro cautela necessaria sub Sigi'lo Conuentus nostri Authentico fideliter et conscientiose extradanda duximus et concedenda, communi Justitia et équitate suadente ac Lege Regni permittente. Dátum feria secunda proxima post Dominicam primam S. Trinitatis, [jun. 12.] A11110 Domini Millesimo Sexcentesimo vigesimo 110110 *) Nemes Kolosz mezőváros levéltárában levő papirosra irt s kivül rá nyomva konventi pecséttel erősitett eredetiből.