Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)
CXXI. 1459—1465. Mátyás király a kolozsváriak kiváltságai ellen bár kiknek adott kedvezményleveleket semmit érőknek nyilvánitja. C° ppa D n i Regis. Nos Matliias dei gracia Hungarie Dalmacie Croacie Rame. Servie Gallicie Lodomerie Comanie Bulgarieque Rex. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit uniyersis. Quod fideles nostri Circumspecti Nicolaus filius petri fily Matliie. Judex, et altér Nicolaus Zompol. Juratus ciuis Ciuitatis nostre Koloswar maiestatis nostre venientes in conspectum, in ipsorum, ac vniuersorum aliorum Ciuium, et tocius communitatis dicte Ciuitatis nostre Koloswar, personis, exhibuerunt nobis, quasdam literas. nostras patentes Sigillo nostro Secreto, quo ante felicem coronacionem nostram vtebamur, in appresso consignatas, Super quibusdam annuentys per nos eisdem Ciuibus nostris dicte ciuitatis nostre, factis, confectas, tenoris infrascripti Supplicantes nobis, vt prefatas literas ratas gratas et acceptas habentes, literisque nostris priuilegialibus, de verbo ad verbum sine diminucione et augmento aliquali inscribi facientes. approbare. et eas, ac omnia in eis contenta, pro ipsis Juclice Jurato, ceterisque ciuibus et tota communitate dicte ciuitatis nostre Kolosivar, Innovantes perpetuo valituras confirmare dignaremur, Quarum quidem literarum tenor talis est, Nos Matliias dei gracia, Rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. Memorie commendamus tenore presencium Significantes. quibus expedit vniuersis. Quod fidelis noster circumspectus Stepbanus filius Bartholomei Judex Ciuitatis nostre Koloswar, nostram veniens in presenciam, suo, ac vniuersorum Ciuium nec non tocius communitatis eiusdem Ciuitatis nostre, nominibus, maiestati nostre id declarare curauit, Quomodo nonnulli forent Homines, qui, maiestatem nostram, cle libertatibus pretacte Ciuitatis nostre non bene informantes, et rem longe aliter quam eam veritas liaberet maiestati nostre exponentes, contra prefatos Judicem et Juratos, ac alios Ciues nec non communitatem pretacte Ciuitatis nostre Koloswar ac contra iusticiam et antiquas libertates eiusdem Ciuitatis nostre pro eorum parte, certas Literas, a nostra maiestate impetrassent, impetrarentque sepius, quibus mediantibus, eosdem Judicem ac Juratos, et ceteros ciues nec non communitatem dicte Ciuitatis nostre Koloswar contra antiquas libertates eorundem in nonnullorum Subditorum nostrorum presencys, in causam conuenire, ac eorundem Judicio et iudicatui astare, nec non eciam' ad nonnulla alia cogere. et compellere, ac aliter multipliciter in dictis eorum libertatibus impedire molestare et perturbare vellent, Quare supplicavit Idem Stepbanus Judex suo, et dictorum vniuersorum ciuium nec non Communitatis antefate, ciuitatis nostre Koloswar, nominibus, maiestati nostre humiliter, vt eisdem superinde de remedio prouidere dignaremur