Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)

opportuno. Nos igitur tum acl Huiusmodi supplicacioníbus [így] dicti Stephani Judicis inclinati, tum vero, eo respectu moti vt prefatos Judicem Juratosque, et alios uniuersos Ciues, et communitatem antefate ciuitatis nostre Kolosivar, veluti eius, que nobis sumpme ficlelis est, et in qua felici­ter nati sumus, in antiquis libertatibus, et laudabilibus consuetudinibus, conseruemus [így], eisdem Juclici et Juratis ac ceteris Civibus, nec non communitati antefate Ciuitatis nostre, Id duximus annuendum et conce­dendum, ymmo annuimus et concedimus presencium per vigorem, vt ipsi a modo in antea Huiusmodi literas nostras, per quempiam Hominum contra libertates ipsorum, modo premisso impetratas, uel impetrandas obseruare non teneantur, nec ad contenta earundem quomodo sint obligati, Quocirca vobis fidelibus nostris vniuersis et singulis Judicibus et iusticiarys regni nostri, et parcium sibi subiectarum ecclesiasticis scilicet et Secularibus cunctis eciam alys cuiusvis Status et condicionis Hominibus presentes visu­ris. harum serie firmiter precipimus et mandamus, quatenus a modo dein­ceps. pretactos Judicem Juratosque et ceteros ciues, ac communitatem antefate ciuitatis nostre, vigore huiusmodi literarum nostrarum per quem­piam Hominum, contra premissas libertates eorum modo premisso impetra­tarum uel impetrandarum ad cuiusvis instanciam iudicare, uel vestro astare iudicatui, aut ad alia quecunque compellere, uel aliter qualitercunque irnpe­dire molestare aggravare perturbare et dampnificare nullatenus presuma­tis, gracie nostre sub obtentu, Presentibus perlectis exhibenti restitutis Dátum Bude, die dominico proximo post octauas festi Sacratissimi Corporis X-sti [jun. 3.] Anno eiusdem Millesimo Quadringentesimo quinquagesimo Nono, Nos igitur deuotis Supplicacioníbus prefatorum vtriusque Nicolai, per eos nostre modo quo supra porrectis, maiestati Regia benignitate exauditis et Clementer admissis, prescriptas literas nostras. non abrasas non cancellatas nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni suspicionis vicio carentes, presentibus literis nostris priuilegialibus, de verbo acl verbum sine diminucione et augmento aliquali insertas; quoad omnes earum conti­nencias clausulas et articulos, eatenus quatenus eedem rite et legittime existunt emanate, et viribus earum veritas suffragatur acceptamus appro­bamus et ratificamus, ac insuper easdem et omnia in eis contenta, Non obstante decreto in Albaregali tempore Coronacionis nostre edito, in quo declaratur, quod infra lapsum unius Anni integri omnes litere Serenissimi principis domini Ladislai regis immediati predecessoris nostri similiter omnes litere nostre ante coronacionem nostram date confirmari debuissent, Alioquin in Vigore non manerent, pro dictis Judici Jurato ceterisque Civi­bus et tota communitate dicte ciuitatis nostre Koloswar pro tempore constitutis, Innovantes, perpetuo valituras. confirmamus presentis scripti nostri patrocinio mediante, In cuius rei memóriám firmitatemque perpe­tuam, presentes literas nostras priuilegiales pendentis et autentici Sigilli nostri dupplicis munimine roboratas eisdem duximus concedendas Dátum per manus Reuerendissimi in X-sto patris domini Stepliani ecclesiarum Colocensis et Baeliiensis Archiepiscopi Aule nostre Summi Cancellary fide-

Next

/
Oldalképek
Tartalom