Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
Nouembri in Castro Fenerkew Filie nostre Magnifice Domj ne Barbare relicle quondam Illustris Domini Wok Despothi. Nos Domina Helena relicta quondam Illustris Domini Sigismundi de Frangepanibus Vegie, Segnie et Modrusse etc. licet in corpore egra, tamen in mente per omnia sana, cogitando, quod nihil sit certius morte, et incertius quam vita huius Seculi, Ideo facio tale testamentum a Deo mihi collatis seu datis, Item primo commendo animam meam Deo omnipotenti, qui creauit eam corpusque meum terre unde sumptum est, iam nunc etiam cupiens ut corpus meum, quod a terra consumari debetur, collocaretur, seu tumularetur, vbi tumultum est corpus quondam Domini mei Magnifici Sigismundi de Frangepanibus cum sua parentela ibidem tumulata, uidelicet in Ecclesia seu in Monasterio Sancti Francisci Segnie existenti, in quo Monasterio perhabitant fratres ordinis Sancti Francisci Minoris, Quocirca hoc postulamus filiam nostram generosam Dominam Barbaram relictam quondam Illustris Wok Dospothi, ut ipsa etiam collorari, seu tumulari faciet corpus nostrum, si suum posse modo debito fuerit in Monasterio suprascripto, tandem nos postulamus suprascriptam filiam nostram, uidelicet Dominam Barbaram ut et ipsa facérét aliquod iuuamen eidem Ecclesie, quantum sue placuerit voluntati pro sepultura nostra, nam et etiam facérét volumus, et facimus testamentum de bonis nostris temporalibus, uidelicet de possessionibus nostris paucis, que sunt nominatim quatuor Ville, uidelicet Villa Tribilijana, secunda Villa Zrijane, tercia villa Lwpchychz, quarta Villa Costhicije, que ville seu possessiones sunt nobis date sub tali ratione seu conditione, ut possumus easdem uillas secundum nostrum liberum arbitrium, uendendi, impignorandi, donandi, propter Deum dandi, seu pro anima nostra legandi, quocumque nostre uoluntati beneplacitum fuerit, Nos quidem considerantes nostra sa na, et plena mente, ut non sit melius cui alio legare predictas possessiones seu uillas, quam filiabus nostris, Ideo nos predicta sana mente legamus pretactas villás nostras In Bwsan vocata videlicet villás Lwpchijch, Triblyane, Zrijane, et Koschicze perpetualiter filiabus nostris equaliter videlicet mediam partém Domine Dorothee coniugi Magnifici Domini Stephani