Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
de Blagay, cum suis prolibus aliam autem partém predictarum villarum, Magnifice Domine Barbare etiam legamus perpetualiter, Ita tamen quod dicta Domina Barbara pretactam medietatem habeat liberum arbitrium vendendi, impignorandi, propter deum dandi, seu pro anima sua legandi, uel quocumque sue voluntati bene placitum fuerit. Quapropter nos sane considerantes quod non sint alij scilicet homines, qui animam nostram libentius et sepius, frequentiusque in memória haberent, quam predicte filie nostre, Nam propterea petimus — — — — easdem filias nostras prece humillima, ut ipse non obliuiscantur animam nostram depredictis possessionibus nostris ipsis legatis, nam etiam memorialiter cogitamus nostra in mente mortis nostre in articulo, ut si alicui in toto orbe terrarum existenti iusto debito obligaremur, et nostra in mente occurrere non potuit, sed adhuc ob hanc rationem postulamus filiam nostram Barbaram, ut si aliqui tales iusta ratione reperirentur post mortem nostram, et tales uenirent super nos, extunc ipsa Domina Barbara non permittat onerari similiter animam nostram. Quod ipsa Domina Barbara prómisit predicta facere et nos considerantes tale beuouolum promissum predicte filie noste Domine Barbare, etiam dicta Domina Barbara si ex contingenti casu talem uel tales debitores inueniret seu reperiret qui nobis aliquod iustum debitum tenerentur, ex tunc predicta Domina Barbara auctoritate nostra et eiusdem testamenti nostri possit predictum debitum super eosdem exigere, et recipere, et pro se habere. Quod et nos uolumus, ut hoc suprascriptum testamentum sit uerum, et firmum, Quo pro majori testimonio, hoc testamentum coníirmari uolumus, aduocatis coram nobis viris, et probis testibus, videlicet honorabilibus viris Domino Valentino plebano Ecclesie Sancte Catharine In Chebobtowina, Domino Michaele etc. plebano Ecclesie Beate Virginis in Grablya, Domino Michaele etc. Plebano Ecclesie Sancti Michaelis in Zemheffert, Nobiles viros Stephanum literatum de Rura, Ladislaum filium quondam Ladislawliz, Nicolaum Bolchich de Behvdowyna, Joannem Veres de gmeijkirch, Simonem et Joannam de Runowz, Thadeuin Glawichich de Gradihewcz et etiam sub Sigillo nostro quo vsi