Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

solvere indebite recusarunt, in animarum suarum preiudicium et periculum ceterorum detestabile exemplum, quinimo ut habi­líus et commodius ecelesiasticas personas decimis prefatis fraudent, causas super eis in Romana Curia coram quibusdam Judicibus committi obtinuerunt, et facte litis processu immortalis dictas personas ecelesiasticas tam in denegatione decimarum, quam in litium dispendijs ad exitium et desolationem deduxe­runt, et quia uerisimiliter dubitatur, si res hec non terminetur, ne alij horum exemplo decimas denegent. Idcirco supplicauit Sanctissimo Domino Nostro idem Orator quod tam pro indem­nitate Ecclesiarum, quam ut dispendijs litigantium consulatur, ut omnes et singulas causas huiusmodi coram quibusuis Judi­cibus in Romana Curia uel extra procedentes ad se Sua Maiestas aduocaret, et illas summarie simpliciter et deplano in eo statu in quo nunc extant suinendas et fine debit > terminandas com­mitteret et mandaret, in quibus Nuncius ipse procedat iuxta commissionem super his a S. D.N. datam. Item ut ut commodius Nuncius ipse ad obeunda que sibi a Sede Apostolica mandantur, affért secum literas Apostolicas, per quas D. N. reuocat omnes facultates quibusuis Oratoribus et Nuncijs suis in illis Regnis existentibus concessas et preser­tim Episcopo Transiluano, et quia hec reuocatio posset esse molesta Domino Regni, habét secum eidem Nuncius literas Apostolicas, per quas reintegrat post discessum suum eundem Transiluanum, si id Domino Regi uidebitur. Item prefatus Nuncius postquam Archiepiscopi causam composuerit, modo premisso incipiat uerba facere pro Domino Paulo Preposito Strigoniensi, ut eum Sua Maiestas ad benefi­cia restituere dignetur, nec ad ea, que de illo forte relata sunt, advertere uelit, consideretque Celsitudo Sua, quod cau­sam fratris ágens plus equo forte in ea defendenda égit et excanduit quam modestia postularet, ignoscat Sua Maiestas illius iusto dolori, qui cum fratrem, qui primo apud Suam Cel­situdinem in supremo gradu fuerat, decidisse uidisset, tempe­rare illum nequierit, nec dclicta iuuentutis sue meminerit, aut de illis uindictam suinat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom