Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

Item quia similis causa agitur de Leontio preposito Quin­queecclesiensi, Nuncius prefatus accurate et diligenter de illo liberando uerba faciat, et ne forte causam ipsius prepositi du­riorem reddat, eífugiet Nuncius ostendere, quod in Curia Ro­mana de procuranda ipsius liberatione sibi fuerit iniunctum, sed dicat quod cum applicuerit illas regiones, aliqui boni uiri et Deum timentes apud se instetisse, uti pro liberatione ipsius apud Suam Maiestatem uerba facérét, ad quod Episcopus cum de libertate Ecclisiastica tuenda agatur, putauit esse olficij sui rem aggredi. Item Nuncius aduertat quod pari reuerentia et honore Serenissimam Reginam nomine S. D. N. salutet, ac eidem uerbo benedicat, necnon iuxta tenorem literarum et breuis S. D. N. Sue Celsitudini significabit quantum Sua Sanctitas confidat et speret, ut pro ingenti sua dexteritate et prudentia uoluerit optima Regina et modestessima femina, quod partes suas inter­ponet apud Dominum Regem consortem suum, uti sanctissimas adhortationes et consilia D. N. et eius Nuncij prompta deuo­tione suscipiat, seque reuerentie et deuotionis filialis erga Se­dem Apostolicam ut facere semper pro animi sui magnitudine consueuit, exhibeat ipsi literas pro liberatione predicti Archie­piscopi, auxilium Sue Maiestat's Nuncius apud Dominum Regem imploret, licet a multis asseratur, quod precipua causa deten­lionis ipsius Archiepiscopi ab ipsa Regina prouenerit, attamen Nuncius prudenter et accurate hoc dissimulet ne uideatur cre­dere, quod Sua Maiestas modo aliquo infensa sit Archipiscopo sed sperare se dicat quod intercessione et opera Sue Maiesta­tis pro libertate Ecclesiastica tuenda et conseruanda, quam semper Sua Maiestas colere et uenerari uisa est, apud Dominum opportune et importune instabil et Suam Celsitudinem blandi­cijs et precibus adhortabitur et deprecabitur, ut monitis et con­silijs S. D. N. et sui Nuncij equo animo ut par est acquiescat, nec tot preclarissima Sue Celsitudinis pace belloque monimenta hoc uno facto et maiori culpa qualitercumque obliterari ac de­nigrari patiatur, quoque ut per ainplius et operosius Sua Maie­stas rem hanc aggrediatur, Dicat Nuntius id a D. N. sigillatim

Next

/
Oldalképek
Tartalom