Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
rabilium Fratrum nostrorum Sancte Romane Ecclesie Cardinalium Ecclesiain ipsam in commendam concesseramus. Quod abs te minimé factum esse et admirati sumus et doluimus, quia nostre et Apostolice Sedis prouisioni sicut obiigaris, et adstringeris, non pure ac simpliciter parueris, presertim vero cum sicut tu ipse aperte cognoscere potes illiusmodi nostra prouisio vtilis ac salutifera non parum eidem Olomucensi Ecclesie fuerit, ne tamdiu inter manus de heresi suspectorum sine pastore velut aberrans ouis vacaret. Qua racione perspecta debuisses et tu cum primum talem prouisionem intellexisses vltro eidem Syrimiensi Episcopo possessionem ipsius Olomucensis Ecclesie cum omnibus suis bonis incunctanter assignare ipsius Ecclesie necessitati vt teneris et indemnitati prospiciendo, quod quoniam eciam monitus non feceris, non desistimus plurimum admirari, atque displicentiam capere. Quapropter postquam imprimis racio ipsa tum demum salubris ac tales censure ad id te non mouerint, Cogimur alijs tecum durioribus grauioribusque Juris remedijs agere, vt quem mitis monicio non allicit penalis trahat seueritas. Quapropter Fraternitati tue sub excommunicacionis ac interdicti in Ciuitate et Diecesi Varadiensi penis, quas ipso faeto si cum elFectu non obedieris incurras, per presentes mandamus vt infra mensem a die presentationis harum litterarum computandum eidem Episcopo Syrimiensi siue eius legitimo Procuratori prefate Ecclesie Olomucensis ac omnium Jurium et pertinentiarum predictorum possessionem uacuain liberam et expeditam tradas, atque consignes non obstante quod alleges non nulla ipsius Ecclesie bona tua pecunia redimisse, cum tanto tempore bona ipsa, atque alia ipsius Ecclesie possederis, ut verisimiliter pecuniam ipsam de ipsorum bonorum fructibus ualueris recepisse. De quibus tamen non deerit quin postmodum tibi debita et opportuna Justicia ministretur. Quod si ut tibi harum serie mandamus humiliter feceris, erit nobis admodum gratum et tibi honorificum, alioquin si quod absit facere preterrniseris, uolumus ut in dictas excommunicationis et interdicti penas ipso facto incurratis tu Ciuitas et Diecesis Varadiensis prefate, quemadmoduin si contrafeceris, nos tenore presencium exnunc te excommuni-