Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

Maiestas circa fluvium prefatum habét, Gentes sue Maiestatis ad populandum ultra istum fluvium non proíiciscantur, nec dampna aliqua committere presummant, pro pecunijs tamen et solito pretio necessaria eisdem Gentibus terrigene dare tene­antur. Item ne a stipendiatis seu copijs partium, vei alijs etiam stii Juris hominibus in aquis et stradis publicis vei etiam in privatis locis rapine , spolia ac aliqua alia damna committan­tur. Conventum est inter partes, Quod Regia Maiestas trecen­tos equites et ducentos pedites et totidem etiam Illustrissimus Dominus Albertus Dux, utraque scilicet pars in suo stipendio. ac in locis sibi subiectis alat, et teneat Gentes tamen eiusce­modi dividi debeant ita , quod Regia Maiestas circa Danubium inedietatem prefatarum Gentium suaruin in Oppido Sancti Hyp­politi, Illustrissimus vero Dominus Dux similiter medietatem copiarum suarum in Oppido ipso vei in Melechk, ultra autem Danubium Regia Maiestas in Egennburg, Illustrissimus vero Dominus Dux in GraíTnek, vei in Krems tenere et conservare debeat, qui stradas et vias tam in aquis, quam in terris semper t'ustodiant, observentque et protegant, et quoscunque Malefa­ctores seu Treugarum ruptores olíenderint digna meritaque pena plectendos capere teneantur. Item conventum est. Quod statim post conclusionem presentium Treugarum Bastite con­tra castra Laumund et Tojchperg ab utraque parte erecte per utramque item partém distrahantur et demoliantur, atque Ca­stra ipsa ab obsidione solvantur et liberentur. Item de Castro Clam supra Oppidum Schaduien per copias Regias iáin dudum obsesso deliberatum est, Quod illud durantibus presentibus Treugis maneat obsessutn, sed tamen neutra pars in alteram aliquam hostililatem interea facere audeat, hoc est quod ne­que de maioribus, neque de minoribus ingenijs, sive pixidibus, et item neque de Balistis vei alijs quibuscumque instrumentis nocivis contra se se sagittare vei iaculari presumant. Hoc etiam adiecto , Quod obsessi nulla victualia ad Castrum impor­tandi, neque de ipso Castro usque in finem ipsarum Treugarum exeundi habeat facultatem. Si qui autem exillis victualia impor­tarent, vei de ipso Castro exirent, vei etiam intrarent, Gentes Regie Maiestatis liberam tales ut moris est prohibendi habeant

Next

/
Oldalképek
Tartalom