Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

facultatem , De Castro autem Porthenstain similiter per Gen­tes Regias obsidione cincto concordatimi est. Quod si et in quantum interim quoad nuncij partium ad Prefectum sive Ca­stellanum illius loci applicabuntur, Idem Castellanus vei Pre­fectus cum Capitaneis quos Regia Maiestas in ipsa obsidione liabet in faeto illius Castri aliter non concordarint. Illud Ca­strum ex nunc tradatur in manus Illustrissimi Domini Alberti Ducis et obsidio continuo solvatur, Gentesque Regie Maiesta­tis inde discedant, bac tamen lege et conditione, Quotl Illus­trissimus Dominus Dux promittat per literas suas patentes, quod ex illo durantibus presentibus diíFerentijs inter Cesaream et Regiam Maiestates , ac inter ipsum Illustrissimum Dominum Ducern tamquam Capitaneum eiusdem Cesaree Maiestatis nul­lum dampnum et nocumentum, nulla etiam iniuria, nulla de­nique hostilitas Regie Maiestati Terrisque et Dominijs ac sub­ditis suis inferetur, sed omnia secura, quieta et pacata erunt. Hoc nibilominus adiecto, Quod dum puer ille, cuius Castrum illud est liereditarium , decimum octavum altinget annum, pre­látus Illustrissimus Dominus Dux eidem ipsum, Castrum libe­ram remittendi et resignandi babeat facultatem et a presenti obligatione et promissione absolutus intelligatur, ita tamen, quod tunc Adolescens ipse promittat Regie Maiestati, et se per literas suas patentes obligát, et insuper fideiussores etiam dare teneatur, quod omnia illa promissa, ad que in presentiarum se prefatus Illustrissimus Dominus Dux in facto huius Castri ob­ligát, firmiter et inviolabiliter observabit. Interea autem etiam Gentes Regie Maiestatis, bona et pertinentias eiusdem Castri non impediant , sed pacifice et salva omnia relinquant. Item conventum est, quod universi Captivi, tam scilicet hi qui ante, quam etiam post adventum Illustrissimi Domini Ducis Alberti in has provincias, quam etiam longe antea in boc bello inter Cesaream et Regiam Maiestates suscitato, sive in conflictibus, sive in Castris seu Arcibus, aut in campis, sive Oppidis et alijs quibuscumque in locis et qualitercumque capti sünt, conclusum est, Quod absque ulla pactatione liberi ab utraque parte di­mittantur et ex nunc proprio prefatorum Principum ore liberi pronuncientur, liberi item exnunc sint et liabeantur. Si qui ve-

Next

/
Oldalképek
Tartalom