Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

illa aliquo favore vei causa illos toleraret, requisita autem per alteram infra duas Ebdomadas compellere et contra eos ogere non inciperet, in hoc casu pars ipsa adversa liberam postea per se illum per omnia remedia compellendi habeat facultatem. Hoc autem uterque Princeps per universam Austriam promul­gari facere teneatur. Item quod deinceps durantibus presen­tibus Treugis, Mercatoribus et Negociatoribus, et alijs omni­bus hominibus, cuiuscumque status et conditionis fuerint, Da­nubius tam in ascensu quam descensu solutis solvendis libere pateat apertusque sit, et habeatur. Similiter etiam omnes Strade et vie publice aperte sint et intelligantur. Turbatores vero sive molestatores navigantium et aliorum viatorum si qui forte fierent, Capitanei partium illos reprimere et ad satisfa­ctionem compellere teneantur. Item conclusum est. Ouod Juris­dictiones Spirituales in suo vigore forma et robore, proutnunc existunt, hoc tempore Treugarum ab utraque parte illese con­serventur. Item quod Regia Maiestas subditos Cesaree Maie­statis aut Illustrissiini Domini Ducis Alberti durantibus Treugis in eius protectionem non suscipiat, Nec contra Cesarea Maie­stas aut Illustrissimus Dominus Dux eos defendat, et similiter etiam Illustrissimus Dominus Dux facere teneatur. Item quod si discordiam aliquam hoc tempore Treugarum oriri contingat, neutrius partis subditi illám sub pena capitis augmentare au­deant, sed magis ad sopiendum et comprimendum concurrere teneantur. Item quod Treugarum transgressores veluti pa­cis et communis boni ruptores iusta debitaque animadversio­ne puniantur. Item conclusum est, quod subditi unius par­tis alterius curtem vei Arcem sive furtim sive per tra­dimen'.um, aut aliam quamcumque fraudem, hoc tempore Treugarum subintrarent, et obtinerent , teneantur partes insurgere et communi auxilio illud expugnare, ac illi cuius erat restituere. Mali vero illius patratores extremo supplicio aíficiantur. Item quod Regia Maiestas aut eius Capitanei circa fluvium Enns, in his suíferentijs pacis, nihil de novo coristruere faciat, incepta tamen continuare et complere, completaque instaurare et reformare, ac munire eidem licitum intelligatur. Item cautum est, Ouod ex illis Bastis, quas Regia

Next

/
Oldalképek
Tartalom