Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
térim Posonij relicta. Precedebat Regem amantissimus noster Petrus Gerebus lectissima militum suorum manu stipatus, postea venit phalanx peditum, Bohemorumque, tunc equites ultra mille preeunte Comite Bachiensi, quos Dominus Stephanus Scepusiensis anno elapso primos ad cogendam urbem adduxerat, dein sequebantur Banderia Prelatorum, dein vexillum Regni, insigniaque Domini Regis auio argentoque fulgentia, demum Serenissimus Dominus noster Rex ornatissimo procerum suorum Comitatu circumfusus, ita tamen ut ex omnibus preemineret et maiestate, et vestium, ut ut militarium, elegantia. Agmen vero clausit longo ordine reliqua multitudo militum, quos omnes non in diuturna oppugnatione desudasse, verum ad celebrandum unice triumphum quietos, ornatissimosque advenisse credideris, nullum sane perpessi laboris, obtentorumque vulnerum vestigium apud nostros cernebatur , et quemadmodum nos omnes a Civibus hilari vultu excepti fueramus, sic et nos universi leti, amicissimique animi signa urbi intuleramus. Rex dein Basilicam divi Stephani ingressus, Deoque debitas refundens gratias, Senatum urbis honorificentissime in navi ecclesie progredientem admisit, et benigne excepit, factaque mut-ua allocutione Senatus se promptum. paratumque offerebat ad prestandum Serenissimo Domino nostro fidelitatis iuramentum, quod tamen Rex, ut omnis timoris, metusque speciem eliminaret, seque tutum in urbe fore credere ostenderet, ad aliud tempus distulit addendo , se mox Comili Stephano ordines daturum, ut illud nomine et vice sua exigeret Post hec spectante Serenissimo Domino nostro Rege appensa sunt signa eius parietibus ecclesie, mox autem Serenissimus Dominus noster arcem urbis ingressus, dislocatisque per Duces militibus, Dominum Arthandi ad Reginam Posonium dimisit, eique significari fecit, ut semet ad adventum pararet, credimusque eam crastina die adventuram , cui Dominus Rex ad ripas usque Danubij obviam ire intendit. Fridericum Cesarem desperatis in Austria rebus, Germaniam versus abiisse, ut Principes Alemannie in Serenissimum Dominum nostrum excitaret, inaudimus, noster vero exercitus progreditur ulterius ad subiugandam reliquam Austriam, quam brevissimo tempore Regi nostro parere spera-