Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

sequeretur, Cum ipse Cardinalis Zesler, nihilo inferior Strigo­niensi, imo longe nobis atrocior hostis liabeatur, ita, ut profe­cto adhuc mallemus, quando aliter fieri non posset, Strigoni­ensem in Ecclesiam Salizpurgensem , cum bonis conditionibus, quas Paternitati Vestre presentibus ipse Dominus Adriensis Orator noster referet, tollerare, quam ipsum Zesler Cardinalem, ut illic collocaretur. Sinistra intelligamus etiam, quod ipse Dominus Cardinalis F. et Orator noster, ultra hoc de multis quoque alijs se ingerunt, que sunt preter mentem, et intentio­nem nostram. Ex quibus turbatio oriatur. Ouamobrem, roga­mus Paternitatem Vestram, ut velitis ista Sanctissimo Domino Nostro declarare. Cui supplicetis nomine nostro, prout et nos supplicavimus per alias Litteras nostras, quarum copiam pre­sentibus inclusam Paternitati Vestre misimus, et pro Deo, et in quantum destructionem nostram, Sua Sanctitas pati non vult, in negotio Salizpurgensis Ecclesie, usque ad adventum novi Oratoris nostri, aliquid non decernat, sed dignetur interim, quousque dictus Orator noster ad pedes Sanctitatis Sue perve­nerit, rem illám tenere in suspenso. Qua in re Sua Sanctitas faciet nobis gratiam singularem. Postquam Orator noster istuc adveniet, referet Sanctitati Sue aliqua in hoc negotio de mente nostra, que credimus fore Sanctitati Sue non ingrata. Cuius pe­dibus Paternitas Vestra nos commendare velit. Et ipsa bene valeat. Dátum Kaprinai kézirataiból L. köt. 81.1. DCCII. Mátyás király Bánfi Miklós pozsonyi főispán minden al­kalommal bizonyított haségét és ez állal szerzett megkülönböz­tetett érdemeit magasztalva kiemelvén, neki s általa testvérének

Next

/
Oldalképek
Tartalom