Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

Bánji Jakabnak és maradékaiknak megengedi, hogy veres viasz­szal és mind azon szabadalmakkal élhessenek, mellyek a szabad és örökös grófokat illetik. Kelt Sopronban januarius 8-dikán 1483. Mathias Dei gracia Rex Hungarie Bohemie Tibi fideli no­stro dilecto Magnifico Nicolao filio Bani de Lyndua Comiti Po­soniensi Salutem graciamque nostram et optati fauoris nostri Regij incrementum. Preclara virtus et excellencia obsequio­rum tuorum merita, que apud Maiestatem nostram ab ipso ferme etatis tue primordio nos, Curiamque nostram in omni rerum varietate secutus cumulasti, el nec rninus omnium Curialium et Regnicolarum nostrorum quam nostram tibi tua singulari vir­tute et humanitate studium et benevolenciam conciliasli, nos alliciunl et inducunt ad fauores, honoresque tibi singulariter exhibendos. Tanta namque vei obsequia, vei merita tua apud nos existunt, ut non immerito te inter ceteros fuleles nostros a nobis et Regno nostro benemeritos alto et Magnifico digni­tatis titulo decoratum esse cupiamus. Tibi igitur qui alioquin honore dicti Comitatus Posoniensis fungeris, ac per te Magni­fico Jacobo similiter Banffy fratri tuo carnali hanc speciális gracie nostre prerogatiuam ex certa nostra sciencia, et animo deliberato, de Prelatorumque et Baronum nostrorum consilio duximus dandam annuendamque et concedendam, Imo damus ac annuimus et concedimus per presentes, vt vos vestrique he­redes et posteritates vniuerse a modo perpetuis semper succes­sivis temporibus Sigillo vestro, quo in presenciarum vtimini, vniuersas et quaslibet literas vestras quacumque ex causa emanandas cera rubra in pendenti vei in appresso sigillare, et consignare, alijsque omnibus etsingulis gracijs, honoribus, pre­rogatiuis et priuilegijs , quibus ceteri Comites liberi et perpe­tui vtuntur, et gaudent, quomodolibet consuetudine uel de Jure vti frui et gaudere possitis et valeatis, Sigilloque huius­modi in cera ipsa quibuscumque literis vestris appenso vei ap­presso, perinde etprecise sicuti literisseü Sigillo aliorum libe­rorum et perpetuorum Comitum colore simili in sigillo vtencium vigor et fides adhibeatur perennalis. In cuius rei perpetuam

Next

/
Oldalképek
Tartalom