Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

tatis ad aliqua média aperienda pro huiusmodi concordie tra­ctatu incipiendo, et ad optatum finem temperatiue conducendo, et si Maiestas Sua aliquid aperierit, diligenter annotabit, illis— que apud ipsum Dominum Regem Hungarie, prout prudentie sue uidebitur ad rem facere, utetur. Et quoniam ex Instructionibus ad Oratores suos nouissi­me missis uidetur Cesaream Maiestatem innuere, quod multum luborauerit xxvij Dietis Videlicet pro bello Turcis indicto, po­terit omni suo loco et tempore captato commemorare studium et diligentiam Romanorum Pontificum ac ardentissimum eorum desiderium in causa fidei et expensas grauissimas per eos factas et precipue per S. D. N. qui classem armauit, qui legatos de latere ad omnes pene Christianos Principes misit, qui Rho­dienses, Ragusinos , et plures alios a Turcis obsessos, pecu­nijs, frumento, et ceteris ad defen; ionem necessarijs iuuit, et quotidie iuuare non desinit armando nouam classem, et cetera que ad obsistendum Turcis faciunt, continuo preparando, et alia amplius adimplenda, prout dictis instructionibus contine­tur. Verum quia potissima caűsa, proj ter quam ipse Dominus Imperátor et Rex ad arma uenerunt, fűit dissensio propter Ec­clesiam Saleburgensem orta, studebit D. Orator habere instru­ctiones R. P. D. Episcopo Asculanensi datas in huiusmodi ma­téria , et uniuersaliter operám dabit quod plenissime de illa causa tota sit informatus, quia licet plures et antique sint dis­sensionum origines ista tamen recentior est. Et quoniam posset euenire, quod Dominus Imperátor in aliquibus conquereretur de S. D. N. et maximé quod per breue, quod detulit Reverendissimus Dominus Cardinalis Montis Re­galis , fuerit sibi quodammodo promissum, quod a S. D. N. in prouisionibus maiorum Ecclesiarum Nationis Germanice habe­retur ratio Sue Imperialis Maiestatis ac personarum eidem gra­tarum, et in Coloniensi prouisione, et Conseruatore dato Ec­clesie Moguntine, que nouissime facte sunt, haud quaquam id seruatum est, poterit D. Orator blandis et dulcibus uerbis ex­cusare S. D. N. ac Sacrum Collegium, dicetque hoc factum es­se precipue Sue Maiestatis contemplatione, existimabat enim

Next

/
Oldalképek
Tartalom