Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

Sanctitas Sua has promotiones gratissimas futuras Sue Maie­stati, cum presertim Sua Imperialis Celsitudo tot et tanta etiam uiuente Domino Coloniensi predefuncto amoris et benevolen­tie signa presetulisset erga modernum Archiepiscopum, ita ut pro eo et Ecclesie ipsius iuribus etiam arma sumpserit et per­sonaliter in Castris ipsius fuerit, putauit igitur Sua Sanctitas ex hoc maximé complacere Maiestati Sue. Nam de Conseruatore Moguntino quis credere unquam potuisset rem illám aliter quam gratissimam ei futuram, cum presertim Conseruator da­tus abNepos sit sue Cesaree Maiestatis, ac sepissime per Suam Maiestatem ad beneficia et Ecclesias Commendatus. Preterea quia in instructionibus datis ipsis Oratoribus in Yrbe Maiestas Imperialis dicit non facile obsisti posse potentie Turcarum, ni­si concurrentibus ad hoc omnibus Principibus et Potentatibus Christianis, quod non posset fieri nisi per Conuentum genera­lem, et si idem Sua Maiestas ab Oratore peteret aut mentionem facérét de huiusmodi conuentu generáli, poterit bono modo respondere quod S. D. N. in hoc non discrepat a Sue Cesaree Maiestatis uoluntate et iam conuentum Romé celebrandum in­dixisse, utpote cum nullibi commodius , et ad presentis tempo­ris necessitatem agi possit, sed quoniam hostes communes un­dique actu urgent, et terra per Germaniam et Hungáriám, et mari per Italiam, utilius quin potius necessarium existimatSua Sanctitas prius agi et tractari quomodo pro necessitate presenti eorum furori obsistatur, et ad hoc summa celeritate opus est, que si indiceretur conuentus generális pressari non posset, multum enim temporis et more interponeretur, antequam tot Principes per se uel Oratores suos conuenirent, qui exspe­ctantes tempus conuentus generális nullám prouidentiam face­rent. Interea uero temporis, quo hostes fidei in Christianos de­bacharentur , postquam Nobis Deus gratiam dedit particulari­bus copijs et exercitu Sue Maiestatis et Regis Hungarie per Germaniam et Hungáriám , ex Italia uero Maritimis Classibus hostium furori obsistendi, tunc agi poterit de maiori et magis uniuersali exercitu aggregando, et de aggrediendis ipsorum locis Turcarum , et ulciscendo Christianorum sanguinem , qui eíFusus est. Habét etiam Dominus Orator ex Instructionibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom