Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)

határait Bilkei Sándor királyi emberrel együtt martius 13-di­kán kijáratta s kijelöltette. Kelt martius 28-dikán 1463. Omnibus Christifidelibus presentibus pariter et futuris pre­sentium notitiam habituris Blasius Prepositus et Conventus Ec­clesie Sancte Crucis delelez, Salutem in omnium Salvatore. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire Quod nos litteras Serenissimi principis domini Mathie Dei gratia Regis Hungarie, Dalmatie Croatie etc. reambulatorias nobis directas, honore et reverentia, quibus decuit, accepimus in hec verba. Mathias Dei gratia Rex Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. Fide­libus nostris Conventui de Lelez Salutem et gratiam. Dicit no­bis fidelis noster Egregius Ambrosius de Dolha, quomodo pos­sessiones sue, Dolha predicta, ac Kusnicza, Kereczke, Zadnia, Bronyka, et Polonya vocate, in Comitatu de Beregh apud ma­nus suas habite, ipsum pleno juris titulo concernentes, legitima reambulatione, ac metarum erectione plurimum indigerent. Su­per quo fidelitati vestre firiniter precipiendo mandamus, quate­nus vestrum mittatis hominem pro Testimonio fidedignum, quo presente Sthanislaus de Lipse, vei Gregorius de Komlós, aut Thomas de Eadem, sin Sandrinus de Bilke, alijs absentibus ho­mo noster ad facies dictarum possessionum Dolha, Kusnijcza, Kereczke, Zadnya, Bronyka, et Polonya vocatarum vicinis et Commetaneis earundem universis inibi convocatis, et presenti­bus accedendo,reambulet easdem per suas veras metas et anti­quas, novas juxta veteres in locis necessarijs erigendo, Ream­bulatasque et ab aliorum Juribus possessionarijs metaliter se­paratas et distinctas relinquat prefato Ambrosio Jure ipsi incum­bente perpetuo possidendas, si non fuerit contradictum, Con­tradictores vero si qui fuerint, Evocet ipsos contra prefatuin Ambrosium nostram personalem in presentiam, ad terminum competentem rationem contradictionis eorum reddituros, et posthec huiusmodi possessionum reambulationis et metarum erectionis Seriem, cum cursibus metarum inibi erigendarum, Contradictorumque et Evocatorum, si qui fuerint, vicinorumque et commetaneorum, qui premisse reambulationi intererunt no­minibus terminoque assignato, nostre personali presentie fide-

Next

/
Oldalképek
Tartalom