Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)

liter rescribatis. Dátum Bude feria tertia proxima post domini­cam Invocavit Anno Domini Millesimo quadringentesimo sexa­gesimo tertio. Nos igitur preceptis et mandatis dicti domini no­stri Regis satisfacere volentes ut tenemur, una cum prefato Sandrino de Bilke homine ejusdem domini nostri Regis, unum ex nobis videlicet Fratrem Antonium Fresbiterum Juniorem ad premissa peragenda nostro pro testimonio transmisimus fide dignum. Qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, Quod ipsi feria secunda proxima post dominioam Oculi preteritam, ad facies predictarum possessionum Dolha, Kusnicza, Kereczke, Zadnya, Bronyka et Polonya vocatarum Comitatu in prescripto existentium, vicinis et commetaneis ea­rundem universis inibi legitime convocatis et presentibus ac­cessissent, easdeinque per suas veras metas et antiquas, novas juxta veteres in locis necessarijs erigendo, undique reambu­lassent, reambulatasque ab aliorum Juribus possessionarijs me­taliter separatas, et distinctas prefato Ambrosio de Dolha Jure sibi incumbenti commisissent perpetuo possidendas nullo Con­tradictore. Mete autem, et cursus metales, quibus ipsi predic­tas possessiones Dolha, Kusnicza, Kereczke, Zadnya, Bronka, et Polonya ab aliorum Juribus possessionarijs separassent et distinxissent, prout iidem dicti domini nostri Regis, et noster homines nobis expresserunt hoc ordine protenderentur. Quod primo incepissent a parte occidentali, et a parte possessionis Bilke, penes íluvium Sebespataka vocatum, ubi idein fluvius olim cursum habuisset, et idem fluvius caderet in fluvium Borsova, ubi due mete terree antique haberentur, quarum una Bilke et alia Dolha possessionibus predictis metaliter essent separan­tes, quas de novo renovassent, inde per ipsum flviurn Sebespa­thaka contra meatum ejusdem supra ad plagam septemtriona­lem eundo, venissent ad locum, ubi ipse fluvius duplicaretur, et inde in ipsa duplicatione reliquendo ipsum fluvium jungeret quoddam Bercz, et per ipsum Bercz ad eandem plagam pergen­do attigissent sylvamMedve Barlaga vocatam, ubi due mete ter­ree antique haberentur, predictisque possessionibus Dolha et Bilke forent distingventes, quas de novo renovassent. Abhinc in eandem plagam septentrionalem venissent ad unum Közbercz

Next

/
Oldalképek
Tartalom