Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
ensi et eius Archiepiscopo homini scilicet ipsius ad hoc deputato extradent et persolvat (így 0 realiter et cum effectu, in quo eciam eosdem nequaquam prohibebimus neque impediemus quouismodo. Ipsa eciam fera cuden, non alias nisi sub custodia pisetarij Archiepiscopalis prout consuetum est in Camera ad hoc deputata in Scrinio fideliter conseruabitur, nec aliquam solucionem predicto Domino Archiepiscopo aut alteri cuicunque persone fieri debendam de iure aut consuetudine approbatam omittere audeant et retardare. Moneta autem cudenda sic habeat suam disposicionem Recipient ipsi Comites vnam marcam Argenti fini et trés Marcas cupri, ex istis quatuor Marcis insimul fusis cudificiant denarios rotundos et albos ad formám inferius specificatam, Sic quod ad vnam Marcam taliter mixtam cedant denarij Quadringenti, aut obuli octingenti Et si in vna marca sic vt prefertur mixta et contingente quatuor aut sex denarij defecerint, siue excreuerint in pondere, hoc absque dolo et fraude fieri permittimus. Volumus tamen quod oninis diligencia apponatur, probatore duntaxat, qui ad Id Juratus esse debeat vnacum homine Archiepiscopali pisetario , omni commixtioni argenti et cupri semper presentibus. Ipseque probator probam exinde consuetam reseruet, quam expost cuse pecunie modo consueto poterit adequare. Si vero Monetarij ipsorum diligenciam non adhiberent et ipsa moneta per ipsorum negligenciam indebite cuderetur ac formám et disposicionem particulacionis, dealbacionis et aliarum correquisitarum non retinerent, numerusque vltra sex aut septem denarios frequenter in vna marca excresceret extunc ipsi singuli et vniuersi Denarij ad Cautiuum debent reponi, quam massam sic resolutam ipsi monetarij viceuersa fundere et cudere teneantur, super ipsorum dampnis proprijs et expensis ne ipsorum calue occasiones et excusaciones locuin habeant et obseruentur. Si quos autem ipsi Comites ex ipsis monetarijs rebelles et inobedientes in premissis repererint et percipient, eosdem remouendi et alios assumendi secundum eorum libitum plenam habeant facultatem. Eodem modo de Sculptore qui ad hoc legitimé deputabitur et in sculptura debita diligencia non apponetur, extunc alium quem Superior magister Sculptorum ad hoc