Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
deputaret possint acceptare. Insuper volumus et committimus quod ipsi Comitcs per nos deputati monetam argenteam et mixtam vbicunque cusam in vniuersis locis, districtibus terris et Communitatibus circumiacentibus per suos proprios homines quos ad hoc deputauerint, pro expedicione dicte Curie Cassouiensis, et noue monete vbicunque locorum modo consueto, et competencia cambiare valeant, atque possint. Si vero quoscunque alios homines, seu mercatores preter suos familiares in huiusmodi cambio vbicunque experirent huiusmodi pecunias, siue in cambio siue perforisacionem qualitercunque in detrimentum Camere acquisitas absque ulla com;nutacione , siue pecuniaria solucione prout alias consuetum est, plenam ab eisdem recipiendi habeant facultatem, prohibicione tamen in sedibus, et Communitatibus, circumiacentibus prius publicata, formaque monete denariorum sic vt premittitur rotunda, et dealbala ex vna sui parte habeat crucem duplicatam, et in eadem parte in circumferencijs obtineat has literas epithaphiales M. ladislai R. Ungarie et in medio crucis duplicate vnam literam C. locum vbi moneta cuditur, et aliam literam similiter de alphabeto nomine Comitis cudentis, aut cudifacientis designandam. Ex alia vero parte, habeat clijpeum quadripartitum adinstar íloreni auri, sed tamen tractus triangulares videlicet tripas eundem transmeantes , in superiori parte in principio clijpeí, Clipeum octo linearum, arma regni Hungarie jepresentantem. Alia enim parte retrö easdem similiter superius leonem figurantem arma regni Bohemie denotantem. Terciam autem partém inferiorem sub leone tres lineas habentem clipeum ducatus Austrie signiíicantem. Et quartam partém similiter inferiorem aquilam comprehendentem Marchionatum Morauie denotantem. In obulis autem eadem apparicio crucis duplicate ex vna, et Clipei quadruplicati in altéra parte sine descripcione literarum Epijthaphialium , debet contineri, et de pecunia sic in huiusmodi lega forma, necnon debito, et vero pondere reperta vnumque pisetum, pro pecunie próba debet reseruari, et aliter de camera exire non permittatur In cuius rei certitudinem maioremque firmitatem omnia, et singula suprascripta , et quodlibet premissorum in suis punctis , articulis, et clausulis,