Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
solucio ad quartale anni se se sequentis , hoc est in quolibet termino quartalis inille ducenti et quinquaginta florenorum auri, nobis aut nostris hominibus ad hoc deputandis in ipsa Ciuitate Cassouiensi, coram farnosis Dominis Judice et Juratis eiusdem debet prestari et expediri, mediam partém in auro puro, residuam vero partém semper ducentos denarios pro íloreno auri conputando, in quibus contentari volumus et debemus. Ita tamen quod in Camera Crempniciensi Monetacio in huiusmodi lega pondere, forma et valore, absque ulla diminucione inuiolabiliter obseruetur. Item si predicti Arendatores primo anno eífluxo dictam Cameram cum suis Cambijs ad suam voluntatem et sine eorum dampno, vt per viros fidedignos et honestos, quos ipsi, et nos ad hoc eligiinus considerari poterint, seruaverint, extunc eandem vlterius ad secundum annum similiter sub eodem conductu seruare tenebuntur. Sin autem ipsam Cameram cum suis Cambijs suprascriptis, si dampnum exinde perciperent notabile nobis possunt remittere et resignare, De quo eis nii valebimus imputare. Ista vero conductio et arendacio quoad solucionem nobis desuper faciendam vigorem habere debeat et efl'ectum. Si et inquantum ipsa moneta, per Comitatus ab antiquo ad Cultellum siue Cameram Cassouiensem spectantes , videlicet Scepus Szaros, Abawywar Vngh, Zemplyn, Thorna, Gymern et Borsod, progressum habeat et cursum aggrediatur. Insuper dum et quando prefati Arendatores solucionem sui quartalis anni in Ciuitate Cassouiensi vtpremittitur deposuerint eiricaciter, extunc vsque ad sequens proximum quartale , respectu huiusmodi solucionis , vltra ipsorum liberam voluntatem nobis aliquid ad ante porrigendum in nullo sint astrictj, neque ob Id quidquam ipsis imputare habeamus. Item vniuersos Officiales videlicet probatorem Sculptorem ac Censum Curie Camere a modo post Arendacionem factam, necnon qualeincunque solucionem, alias de Camera modo consueto fieri debendam ipsi Comites non ad nostram sed ipsorum racionem tenebuntur expedire. Item volumus quod iuxta decretum et consuetudinem Regni hactenus obseruatam predicti Comites consuetum pisetum hoc est de singulis marcis pecunie cuse vnum pondus seu pisetum cum pecunia cusa Ecclesie Strigoni-