Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

Regnicolis plene confidere possit et vicereciproca Regnum de ipsorurn Serenitatibus. Exquibus per nos et Consiliarios sue Maiestatis multa dicta ponderata sunt, et singulariter vos adintelligendum dedistis, quomodo in ipso Regno Hungarie nulla vnio nec pax fieri pos­sent nisi per médium Coronacionis etc. Ad quod eadem Maies­tas Regia respondendo vobis dici fecerat, Quod quarnquam Co­ronacionis huiusmodi nulla sit necessitas pro eo, quia sue Ma­iestatis patruelis Rex Ladislaus prefatus, per dominum Archi­episcopum Strigoniensem in loco vero cum sacra corona ordi­nate et iuste secundum obseruanciam antiquam Coronatus est, Et maiestas domini Romanorum Regis, ac alij katholici Reges et principes, ipsum Regem Ladislaum pro coronato Rege huc­usque semper habuerunt et tenuerunt, et hodie tenent. Ni­cholominus (így!) tamenadconplacendum vobis et toti Regno et propter bonum vnionis et pacis respondit vobis prius sua Re­gia maiestas graciose in ipsam Coronacionem consenciendo Ita quod illa fieri debeat vnccione omissa cuius reiteracio iuxta ri­tum Sancte matris ecclesie necessaria non existit, quodque vos suam Maiestatem Regiam literatorie assecutaretis (igy!), cum Sigillo Yniuersitatis Regni predicti quod reiteracio coro­nacionis huiusmodi proxime celebrate coronacioni minimé pre­iudicet, ac quod bene prouideatur caucionibus et securitatibus oportunis , pro accedendo ad coronacionem ipsam et ibi stando atque abinde recedendo, Ita ut celebrata Coronacione huius­modi, eidem Regie Maiestati prefatus patruelis suus Rex La­dislaus vnacum corona predicta representetur ad manus suas et in potestatem eius, omni impedimento dilacione ac reclama­cione et contradicione semotis. Quemquidem Regem Ladislaum iam dicta sua Regia Maiestas in Posonio tenere vellet vobis et Regno Hungarie ad honorem vsque ad annos etatis sue Iegit­time ut prefertur hoc addito, quod Castrum Posoniense pro mansione dicti patruelis assignetur prefato domino nostro Ro­manorum Regi quamuis eadem sua Maiestas alijs ipsius Regis Ladislai subditis similia petentibus id facere recusauerit, prout hec alias vobis lacius fuerant declarata, Sperabatque sua Ma­iestas vos et totum Regnum merito in hoc fuisse contentos

Next

/
Oldalképek
Tartalom