Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

Quoniam eadem Maiestas confidit vobis et Regno cum Responso satisfecisse, attento quod ipsum dominum Regem Ladislaum coronare et in ipso Regno ut supra tactum est wlt tenere Verum pridem Maiestati sue quandam viam proponi fecistis sic videlicet quod eadem Maiestas Regem Ladislaum post Co­ronacionem cum statu suo in Jaurino tenere deberet, ipsum­que munire, et quod Sex vicarij deputati cum certo numero personarum se Maiestati sue deberent inscribere et prouidere se Regem Ladislaum et suam Coronam a Jaurino nullibi deduc­turos absque Serenitatis sue consilio, scitu et voluntate. Et quod eciam sua eadem Serenitas ad honorem Regni se vicere­ciproca eisdem vicarys obligaret, sine ipsorum Consilio scitu et voluntate Regem Ladislaum suamque coronam ad nullum alium locum ducere etc. quemadmodum illa omnia amplioribus verbis produxistis. Et quia via illa aliquantulum noua est, et per Regiam Ma­iestatem prius non intellecta Ipsa Maiestas in eadem matéria deliberata vobis dici fecit, exquo sue Maiestati prefatus pa­truelis suus ab Illustrissima matre sua et a principibus et sub­ditis suis commissus est sub rnagna confidencia tamquam pro­ximo consangwineo, Tunc non conuenit eidem Maiestati quod exparte persone prefati patruelis sui sueque corone quoquo­modo erga aliquem se obliget aut inscribat. Sed Maiestas sua wlt tamquam proximus consanguineus personam et Coronam predictas tenere et conseruare libertatemque habere usque ad annos etatis legittime ut predictmn est patruelis sui prefati. Et preterea quod locus Jaurini non est accomodus ceteris Regnis et principatibus dicti patruelis. De Regimine vero Regni quanto melius Ilii prouidebitur, il­lud quidem ordinabitur pro bono et vtilitate prefati patruelis et Regni sui tantomagis eadem Maiestas de illo eontentabitur dis­positaque est ad talia libenti animo consulere et iuuare. Et pro­tanto est maiestatis sue conclusiua desideracio, quod sue Se­renitati Castrum Posoniense ad manus suas nomine dicti pa­truelis sui, cuius de Jure est assignetur, vbi ad honorem et conplacenciam vestram atque Regni eundem patruelem cum co­rona sua locare intendit tamquam ad locum ceteris dominiis

Next

/
Oldalképek
Tartalom