Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

LV. Erzsébet királyné Ciliéi Fridrik grófnak, kit Ulászló len­gyel király hozzá a béke eszközlése végett küldött, ötventől száz lovasig terjedhető kíséretével együtt bátorságlevelet ad saját és Dénes esztergomi érsek, bibornolt, és Szécsi Tamás kincstartó, mint kezeskedők, pecsétjei alatt. Kelt Győrött, oct. 11. 1442. Nos Elizabeth dei gracia, Regina Hungarie Dalmacie Croacie etc. Heres Bohemie ac austrie et Stirie ducissa necnon Marchio­nissa Morauie etc. Notumfacimus serie presencium quibus expe­dit vniuersis, Quod nos Illustrj principi Friderico Cilié Ortem­burge et zagorie Comitj, auunculo nostro carissimo per Illustris­simum principem dominum Wladislaum Regem Polonie, pro fa­ciendis nobiscum tractatibus ad Maiestatem nostram misso atque destinato, quamuis non precesserit causa timoris aliqua, in ma­iorem tamen eius securitatem et necminus mentis quietem, pre­sentes literas nostri Saluiconductus, damus, concedimus, et trans­mittimus, per quas literas ipsum Comitem Fridericum, cum í'a­miliaribus suis proprijs scilicet tantum a quinquaginta usque ad Centum Equos et totidem personas, sub nostre fidei christiane firmitate, ac in verbo Reginali sine omni fraude et dolo firmis­sime ac realiter et effectiue atque inuiolabiliter affidamus asse­curamus, certumque et indubium facimus. ex parte nostra, nec­non vniuersorum et singulorum prelatorum Baronum. Militum. et procerum partém nostram tenencium , fouenciuin et defenden­cium ac eciam aliorum quorumlibet cuiuscumque nacionis et lin­gagij existencium. nobisque adherencium hominuinque et fa­miliarium nostrorum omnium et eorundem. quatinus prefatus Co­mes Fridericus. cum dicto numero personarum et Equorum suo­rum videlicet propriorum tantum sine dolo. ad nostram Maie­statem veniendi atque aput nos siue nobiscum quotquot diebus voluerit standi, pausandi, morandi, tractandi. conferendi. ac tan­dem viceuersa ad pretactum dominum Wladislaum Regem, vei ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom