Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

alia que maluerit loca, dum scilicet sibi expedire videbitur — si­ne omnj molestia et impedimento aliquali redeundi et declinandi liberam. securam. tutam. indubiam. et omnimodain liabeat facul­tatem et voluntatem Promittentes pro nobis et pro omnibus pre­latis. Baronibus. Capitaneis. Campiductoribus. et gentibus nostris ac omnibus nobis adlierentibus. sub fide et honore nostris pre­scriptis, quod ipse Comes fridericus. cum suis premissis in eius, siue eorum Itinere aduenlu scilicet mora et regressu, nullibiim­pedietur seu impedientur in personis, seu Rebus, sed libere et absque omni impedimento veniet seu venient, stabitque et pau­sabit seu pausabunt, dumque volueritad prefatum dominum Wla­dislaum Regem vei alia que maluerit loca recedere et redire po­terit seu poterint cum omni securitate et sine impedimento ali­quali. In quorum omnium et singulorum firmám et inuiolabilern obseruacionem, presentes literas nostras quibus Sigiilum nos­trum maius appensum est, eidem duximus concedendas, Dátum Jaurinj feriaquinta proxima ante festum beati Galli confessoris, anno dominj Millesimoquadringentesimo Quadragesimo Secundo. Et nos Dionisius Sacrosancte Romane ecclesie presbiter Cardi­nalis Archiepiscopus Strigoniensis, et Thomas de zeech Supremus Thesaurarius dicte Reginalis Maiestatis, promittimus pro nobis, et alijs fratribus nostris, partém dicte domine nostre Regine te­nentibus, bona fide. predictum Saluumconductum quo ad omnes suos articulos et expressiones inuiolabiliter obseruare ac eisdem in nullo quesito colore contrauenire, dolo et fraude cessantibus quibuscumque, presencium literarum quibus iuxta Sigiilum pre­libate domine nostre Regine, eciam Sigilla nostra sunt appensa testimonio mediante, Dátum vt supra Ad mandatum domine Regine Augustinus de Salank decretorum doctor vicecancellarius A csász. kir. titkos levéltálból.

Next

/
Oldalképek
Tartalom