Nagy Imre–Deák Farkas–Nagy Gyula: Hazai oklevéltár 1234-1536. (Budapest, 1879.)
A vasvári káptalan előtt Kepa, Seduni Potoz özvegye, férjének rokonaival nászliozománya dolgában egyezkedik. 1260. Nos Capitulum ecclesie sancti Mychaelis de Castroferreo notum facimus tenore presencium vniuersis Quod domina Kepa filia Cuk de Gueruzt relicta Potoz de Sednu. coram nobis constituta dotem suam et quitquid racione dotis posset exigi Alexandro íilio Obulgaui petro et Stephano filys Mixe et Buzad íilio Eburgiun fratribus videlicet dicti Potoz in presenciarum positis ad plénum relaxauit et eo ydem Alexander petrus Steplianus et Buzad sustinuerunt ipsam domiuam Kepam glorem eorum in domibus et possessionibus mariti sui usque ad obitum suum in pace et quiete permanere dautes eidem de rebus mariti sui expendendi et de duabus aucillis suis, persul et pentuka vocatis vendendi seu donandi cui et qualiter voluerit facultatem. Hoc tamen adiecto quod post obitum ipsius domine Kepa tam domus hedificia, quam possessiones prefati Potoz remanebuut in manus et proprietatem nobilium predictorum eorumve successorum Jure perpetuo pacifice possidende. vt Igitur hoc ratum et stabilé in perpetuum perseueret ad peticionem parcium in testimonium rei geste presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Magistro Bonauentura preposito ecclesie nostre existente. Oliuerio Cantore Ombud Custode. pousa decano. Anno ab incarnacione domini M° CC mo Sexagesimo. Ugyancsak a vasvári káptalannak 1353. évi jul. 15-én „Dominicus filius Sedun de Sedun" kérésére kiállított átiratából, melynek hártyára írott eredetijét a N. Muzeumban őrzik Közli: Nagy Imre.