Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

videlicet possessiones prout in ipsis literis vestris vidimus con­tineri, eidem domine per predictum magistrum Ladislaum ma­ritum suum racione dotis et rerum parafernalium suarum collate exstitissent, qui si prohiberi vellent, extunc idem homo vester dictas possessiones eidem domine restitueret possiden­das, alioquin eosdem Petrum et Stephanum contra predictam dominam ad vestram citaret presenciam ad terminum compe­tentem. Nos igitur vestris mandatis obtemperantes ut tenemur mÍ8Ímus hominem nostrum virum idoneum, videlicet Egidium sacerdotem de Mera, qui ad nos reversus dixit, quod prefatus homo vester ipso presente, in vigilia beati Andree apostoli accessisset ad Petrum et Stephanum prenotatos, et cum eosdem ab occupacione earumdem possessionum iuxta mandatum ve­strum prohibuisset, dicti Petrus et Stephanus nequaquam pro­hibiti extitissent, idem homo vester eodem die dictos Petrum et Stephanum in eisdem possessionibus apud domos suas, ad vestram presenciam, ad quindenam beati Andree apostoli evo­casset contra dominam supradictam, et idem homo vester coram nobis constitutus, omnia premissa affirmavit consequen­ter. Dátum sexta die octavarum beati Andree apostoli, anno do­mini M° CC° nonagesimo nono. Közölve kellemesi Melczer István úr másolatából a családja ltárában őrzött eredetiről. 332. Az egri káptalan a Szalák nemzetségből való Miklós fia Péter kérésére, Angalus özvegye hitbérének és hozományóinak kielégítéséről 1294-ben kelt bizony ságlevelét átiratban kiadja. 1299. Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis, capitulum ecclesie Agriensis salu­tem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod comes Petrus filius Ni­colai de genere Zolouk ad nostram accedens presenciam, propo­suit viva voce, quod par privilegii nostri super expedicione dotis et rerum parafernalium domine relicte comitis Angalus

Next

/
Oldalképek
Tartalom