Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

fratris sui confecti, quod penes se habebat, casualiter amisisset, petens instanter, ut aliud par ipsius privilegii in nostra camera depositum renovari faceremus. Nos igitur iustis peticionibus eiusdem inclinati, dictum aliud par ipsius privilegii in nostra camera reinventum, non rasum, non cancellatum, nec in ali­qua sua parte viciatum, de verbo ad verbum rescribi facientes, presenti renovari fecimus privilegio; cuius quidem tenor talis est: (1. föntebb 286. sz. a.). In cuius rei testimonium presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas; presentibus tamen Mykou custode, Martino de Patha, Simoné de Zemlyn, Briccio de Zobolch, magistro Jobanne de Heues, Alberto de Borsua archidiaconis et aliis multis, anno domini M° CC° nonagesimo nono; regnante Andrea illustri rege Hungarie, Gregorio electo Strigoniensi, Johanne archiepiscopo Colocensi et domino nostro venerabili patre Andrea dei gracia episcopo Agriensi existentibus. Sárga, zöld és vörös zsinóron függő pecséttel, alul cyrographum­mal ; eredetije a gr. Erdődy cs. monyorókeréki ltárában. Közli: Pesty Frigyes. 333. <)rbán szepesi ispán előtt Meeh fiának Jakabnak özvegye, birto­kát Ilerold nevű vejének eladja. 1299. Nos Urbánus comes nobilium de Scyps memorie commen­dantes significamus universis etc. quod coram nobis constituta filia Filani relicta Jacobi filii Mech fratris Edus, cum tribus filiis videlicet Johanne, Lorando et Jacobo et aliis cognatis, Ger­hardo, Cristiano et Nicolao, viva voce sunt confessi, quod pre­dicta domina quartam partém terre, que pro eius dotalibus iurejnatrimonii, que ipsam contingebat, cum curia que iacet inter curiam Filani comitis et Johannis filii Jacobi, cum omnibus utilitatibus ad eam pertinentibus, de voluntate filiorum eiusdem domine antedicte, scilicet Johanne, Lorando et Jacobo (így) se vendidisse mediam partém possessionis, que ad ipsam perti­net, Heroldo genero suo pro octo marcis puri argenti, summa

Next

/
Oldalképek
Tartalom