Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

eidem magistro Andree, nullo contradictore existente, iure per­petuo possidendam. Mete autem terre ville ipsius magistri Andree Polugea nominate, prout iidem homo vester et noster dixerunt, hoc ordine distinguntur: prima meta incipit a parte orientali in fluvio Waag e contra turrem seu campanile ecclesie sancti Nicolai inferius domos et curiam predicti comitis Nicolai fratris Botyz, in loco ubi est transitus equinus sive pedestre (így), et per unam semitam, que incipit ab ipso transitu aque, equinam sive pedestrem (így ) currit ad partém meridionalem per continuas duas metas in quatuor ]ocis positas, circa ipsam semitam ex utraque parte cum cumulacionibus lapidum, per quam adhuc tendit usque ad fiuvium Polugea, quem perveniendo sub una magna arbore salicis sunt due mete iuxta ipsum fiuvium, et ibidem intrat in ipsam aquam, per quam vádit et ascendit su­perius et inferius domos et villám Demyani filii Paznani, exit de eodem et flectitur ad partém occidentalem, ubi sunt circa ipsum fiuvium due mete, de quibus vádit et ascendit unum mo­dicum berch, in cuius vertice sunt due mete, abhinc currit recto modo quasi ad modum iacte sagitte, ad duas metas iuxta quod­dam fenile positas, deinde incipit ascendere ad montem usque ad arborem tulfa, sub qua sunt due mete, ab hinc ad huc ascen­dit ad partém septemtrionalem et pervenit iuxta quoddam antiquum zeek, circa quod sunt due mete, dehinc reflectit se ad parum ad partém meridionalem et circa quoddam parvum nemus vádit superius et pervenit unam arborem berekyna, sub qua sunt due mete, de quibus vádit ad alias duas metas, etpost hec iterum ad duas metas, deinde eciam ad reliquas duas metas in tercio loco positas, ab hinc currit et circuit unum parvum nemus, iuxta quod sub una arbore pomi sunt due mete, de quibus iterum reflectit se parumper ad occidentem et vádit usque ad caput cuiusdam potok, ubi sunt tres mete, que divi­dunt et separant inter ipsum magistrum Andreám, Bodam par­vum, Martinum et Bene filios Semse predictos, ubi intrat in ipsum potoc, per quod reflectit se ad partém septemtrionalem et descendit in eodem potoc usque ad magnum spácium, quo ad usque pervenit ad viam, que ducit de una villa minoris Po­lugea ad domos filiorum Semse, de hinc eciam adhuc descendit inferius, et in quodam loco exit de eodem potok apud unam

Next

/
Oldalképek
Tartalom