Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

arborem salicis super duas metas, ad partém orientalem iterato, de quibus vádit et currit usque ad arborem zemerek magnam, sub qua sunt due mete, de qua arbore tendit usque ad alium potok Zuhapotok dictum, per quod reflectit se iterum ad sep­temtrionem et descendit in ipso potok quo ad usque pervenit unum magnum saar, et tunc incipit fieri aqua in ipso potok, de quo descendit usque circa magnum pratum, et antequam intrat ipsum magnum pratum, exit de eodem super unam viam, que ducit de villa minoris Polugea in maiorem ville Polugea, tendit per ipsam viam versus occidentem quo ad usque iungitur cuidam rakatyabokur magnó, quod est quasi in latere ipsius prati et babetur pro meta, de quo rakatyabokur reflectit se ad modicum iterum ad septemtrionem et intrat in ipsum magnum pratum, et circuendo ipsum pratum quasi ad partém occidentalem per continuos quatuor rakatyabokur in medio ipsius prati existen­tes, que in se salices arbores continent, pro metis et signis posi­tas, currit usque ad aliam partém ipsius prati, ubi circa terram arabilem sunt due mete, de quibus iterum reflectit se parumper ad orientem et vádit ad duas metas, a quibus reflectit se iterum versus septemtrionem, et venit usque ad publicam viam tocius provincie, quam pertransiendo, circa ipsam sunt due mete, de quibus adhuc progreditur usque ad venas fluvii Waag sive alio modo Thuplicha dictam, iuxta quam sunt due mete sub una salicis arbore antiqua, quam ibidem pertransit et currit per nemus satis magnum, per quatuor arbores pomi, videlicet de una arbore recte ad aliam, et de alia recte ad terciam, et de tercia recto modo ad quartam, quasi cum vera linea pro­trahendo versus septemtrionem currit et pervenit ad alias tres arbores pomi, que ad invicem prope existunt intra fluvium Waag, sub quibus sunt due mete, et abhinc pusillum cadit in ipsum fluvium Waag, per quem ascendit et pervenit ad primum locum et ibi terminatur. Iterum mete particule terre ad ipsam villám pertinentis isto modo distinguntur: prima meta incipit a parte orientali super fluvio Polugea, circa quem sub una arbore egurfa sunt due mete, dehinc progreditur in vera linea versus occidentem, iuxta quoddam magnum saar, et pervenit ad aliam arborem keurus, sub qua sunt due mete, de qua tendit usque ad arborem pomi, sub qua sunt similiter due mete, que est iuxta

Next

/
Oldalképek
Tartalom