Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)
sólet illos quos fideles et utiles reperit, donacionibus preditare, ut eorum exemplo indueti alii ad fidelitatis opera forcius invitentur. Proinde ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod nos attendentes Stephanum et Mykem filios Martini iobagiones castri nostri Huntensis, utiles pro iuribus castri nostri conservandis, et pro his que sunt de castro alienata revocandis, animadvertentes eciam, quod quidam fráter ipsorum Chepanus nomine. pro servicio corone et regno impenso in nostra expedicione extitit interemtus, terram castri nostri predicti, Zazd nomine, ut ad servicia regni et ad commoda castri de promptis efficiantur promciores, eisdem Stepbano et Myke et heredibus ipsorum heredumque suorum successoribus ex munificencia regia sub metis et terminis antiquis contulimus perpetuo possidendam, et in possessionem eiusdem corporalem ipsos per Detricum comitem de Zolum fidelem nostrum fecimus introduci, precipientes novas iuxta veteres et non alibi per eundem Detricum comitem elevari. Ut igitur hec nostra donacio robur perpetue obtineat firmitatis, presentes literas in testimonium dari fecimus sigilli nostri duplicis munimento roboratas, anno domini Millesimo ducentesimo sexagesimo primo, tercio idus Augusti, regni autem nostri anno vicesimo sexto. Függő pecsét nyomaival; eredetije a N. Muzeumban. 66. IV. Béla király Vi'irs nevű Somogy vármegyei birtokot, Búza fiának Csák bánnak a Csányi család ősének adományozza és adománylevelében a határjeleket is felsorolja. 1261. sept. 2. (N)os Nicolaus de Gara regni Hungarie palatínus et iudex comanorum memorie commendantes tenore presencium significainus quibus expedit universis, quod cum in causa inter Chak filium Ladizlai et Blasium filium Nicolai de Chan actores ab una, item Ladizlaum filium Ladizlai de Gordowa alias regni Slavonie banum in causam attractum parte ab altéra, in presentibus octavis festi beati Michaelis archangeli in facto i)ossessionis