Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

Wrs vocate coram nobis habita, idem Chak literas domini Bele regis quarti privilegiales duplici suo sigillo anno ab incar­natione domini Millesimo ducentesimo sexagesimo primo, quarto nonas septembris, regni autem sui anno tricesimo (így) vicesimo helyett) sexto subortas, metas dicte possessionis Wrs seriatim in se habentes, coram nobis in iudicio exhibuisset, nos­que series earumdem seriatim perlegi et exj>oni fecissemus, mox •Johannes dictus Bakony de Bathyan in nostram exurgens pre­senciam, retulit eo modo, quomodo mete dicte possessionis Wrs metis dicte sue possessionis Bathyan iungerentur, et ideo ipse seriebus earumdem metarum pro rectificacione metarum eius­dem sue possessionis plurimum indigeret, petens nos cum in­stancia, ut earumdem literarum et metarum ordines in literas nostras inseri faciendo sibi dare dignaremur. In quibus qui­dem literis habebatur eo modo, quomodo ipse dominus Bela (rex) possessionem Elek filii Fodor Nicolai (így) sine heredibus decedentis, Wrs vocatam, existentem iuxta Balathynum,_Chak bano filio Buzad et suis heredibus contulisset perpetuo possi­dendam, cuius terre prima meta inciperet ab occidente, et in monte essent tres mete angulares separantes terras Budok et ville Bathyan partém, relinquentes predicto Budok partém occi­dentalem, ville vero Bathyan partém septemtrionalem, et inde progrederetur ad orientem, iuxta eandem terram Bathyan supra vocatam procedens in metis intraret in vallem et ibi essent tres mete angulares separantes terram ville Muscli et eiusdem ville Bathyan, et inde procederet in eadem valle ad partém meridio­nalem ( ) in metis separantibus ( ) ville Saag ascenderet ( ) ibi due mete, et inde directe progrediens intraret vallem, et ibi essent due mete, et inde directe ad occi­dentem in quodam monte sub arbore quercus essent due mete, et inde tendens veniret ( ) et ibi essent tres mete sepa­rantes terram ville Thykus, et inde iuxta eandem terram Thykus intraret vallem, et transiens verticulum montis Kaaman perve­niret ( ) Bodok ascenderet montem iuxta silvam essent due mete, et inde progrediens per viam magnam in metis perve­niret metam priorem ubi fuisset inchovata. Item mete terrarum arabilium separantes easdem terras Baar et Bathyan ingrede­rent a parte septemtrionali versus meridiem, separantes terras 6*

Next

/
Oldalképek
Tartalom