Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

bani facientes introduci. Qui videlicet comes Gregorius, sicut nobis retulit, mete illius terre taliter distinguntur: prima meta incipit a parte orientali iuxta terram ecclesie sancti Laurencii prope magnam viam, inde tendit ad terram cruciferi sancti Nicolai de Vduarth, exinde itur ad quamdam pirum, que pro meta tenetur in Zeck, inde vádit ad terram castrensium de Talnuk, inde itur ad terram comitis Balar filii Balar nomine Jeneu et ibi transit quoddam virgultum, inde revertitur per binas vei trinas metas ad priorem metam, ibique meta ipsius terre terminatur. Ut igitur bee nostra donacio robur perpetue obtineat firmitatis, presentes literas in testimonium dari fecimus duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus dilecti et fidelis nostri magistri Smaragdi Albensis ecclesie electi, aule nostre vicecancellarii, anno domini Millesimo ducen­tesimo quinquagesimo quinto, duodecimo kalendas Novembris, regni autem nostri anno vicesimo. Az elveszett pecsét sárga- veres selyem sodraton függött; erede­tije a Vay cs. ltárában. Közli: Kovács N. 49. 1V. Béla király előtt, a győri egyházmegyei papol; a káptalan­nal egyházi javadalmaik kiszolgáltatása tekintetében megállapodnak. Vaska, 1255. Nos Bela dei gracia rex Ungarie et dux Stirie, significamus universis presencium per tenorem, quod cum inter archidiaco­nos et canonicos Geurienses ab una parte, et sacerdotes eius­dem Geuriensis ex altéra, quescionis matéria super congrua porcione sacerdotum et quibusdam aliis fuisset suborta, et ipsa causa diucius protelata; tandem piacúit ipsis arcbidiaconis et canonicis ac sacerdotibus nostram super his ordinacionem acceptare; partibus itaque coram nobis presencialiter constitu­tis, habito prelatorum principum et consiliariorum nostrorum tractatu diligenti et consilio ac assensu venerabilis patris O(modei) episcopi Geuriensis, taliter ordinavimus inter partes, ipsis acceptantibus et approbantibus, quod quarta quarte partis

Next

/
Oldalképek
Tartalom