Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)
omnium decimarum ad sacerdotes pertineant, tres vero partes ad rectores seu magistros canonicos videlicet ecclesie cathedralis. oblaciones autem et obvenciones ac mortuaria et cetera minuta libere et integraliter ipsi sacerdotes percipiant, exceptis proventibus et obvencionibus unius festi, in anno illius videlicet festi in cuius bonore ecclesia est consecrata, quas magistri percipiant, non tamen per submissam personam laycalem sed per se si voluerint vei per suum sacerdotem aut clericum; ad hec archidiaconi cum suam visitant parochiam sex equitaturis sint contenti et procuracionem semel in anno recipiant, et medietatem eius quod pro archidiaconatu recipere consveverunt, tam de matrice ecclesia quam de capella recipiant et non ultra, ab eo a quo procurantur, scilicet de matrice ecclesia dimidium íertonem, et de capella tria pondéra; ab eo autem a quo procuracionem non recipiunt, cathedraticum suum integre percipiant, secundum quantitatem pretactam; item sacerdotes mota quescione a suis remoti ecclesiis, restituantur ad suas ecclesias et beneficia prius obtenta; damna eciam hinc inde illata decrevimus mutuo remittenda; ad hec ut predicta omnia íirmius observentur, piacúit partibus et nos assumsimus pro bono pacis, ut partém observantem prescriptam ordinacionem, conservemus in suo iure contra alteram observare non volentem; adicimus eciam, quod partes spontanee ac ultronea voluntate renunciaverunt omnibus literis et instrumentis, sive a sede apostolica vei undecunque obtentis super hoc facto, fide data promittentes in nostras manus ea integre resignare et si qua ex illis modo aliquo penes quempiam remanerent, cassa essent et inutilia et nullás vires penitus habitura. Dátum et actum in Waska, anno domini Millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto. Elsőben átírta a pannonhalmi convent Ferencz győri és Miklós komáromi főesperesek mint a győri káptalan küldöttjei kérésére 1331. «feria tercia infra octavas festivitatis Corpus Christi» ezt pedig átírta a fehérvári káptalan «Johannes de Dobnicza canonicus et decanus ecclesie Yesprimiensis* kérésére, 1418. febr. 8-án; a fehérvári káptalan oklevele megvan eredetben a veszprémi káptalan házi ltárában, Lad. 109. fasc. mise. 45. sz. a. Béla király oklevelét Fejér i. m. IV. 2. 290. 1. már kiadta, de több hibával. Közli: V é g h e ly D.