Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)
rexisset, volens nos de regno nostro profugasse et regnum Hungarie dicioni sue subiugasse, cum prefata multitudine sue generacionis venit in Houdon et nobiscum personalem conflictum habuit, in quo conflictu idem Benedictus sicut vir strenuus pro honore nostro et christianitatis defensione ad intuitus nostrum et omnium nostrorum baronum potenter dimicavit, ubi eciam ipse graviter extitit vulneratus, nosque deo propicio de eodem Oldomerio obtinuimus triumphum gloriosum, quamplures de suis captivantes et occidentes et ipsum Oldomerum de regno nostro expellentes. Et quia nobis ex ofűcio suscepti regiminis incumbit metiri et pensare merita singulorum, et unicuique iuxta exigenciam suorum meritorum respondere, commendabilem fidelitatem et grata obsequia eiusdem Benedicti, que nobis et regno nostro cum efiüsione sui sanguinis sicut premisimus exhibuiTlí^élifer et devote, attendentes, volentesque pro tot et tantis laudabilibus et meritoriis serviciis ac obsequiosis meritis eidem Benedicto tanquam bene merito occurrere regio cum favore, et sudores eius bellicos linteo remuneracionis abstegere in aliquam recompensacionem sui sanguinis supra memorati, licet maiora et pociora mereatur de plenitudine nostre gracie ex certa sciencia et mera liberalitate, de prelatorum et baronum nostrorum consilio, quandam terram castri nostri de Sarus Kayatha vocatam eiusdem Benedicti possessioni commetaneam, auferendo ab eodem castro et a iurisdiccione comitis de Sarus pure et simpliciter eximendo, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis universis dedimus, donavimus et contulimus ipsi Benedicto et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, et eundem in corporalem possessionem ipsius terre per magistrum Laurencium tunc temporibus comitem de Sarus et hominem capituli Agriensis Simonem archidiaconum fecimus introduci, qui convocatis commetaneis, terram dictam reambulaverunt antiquas metas renovantes, nullo penitus contradictore existente, quas nobis in literis capituli Agriensis hoc ordine distinctas notificaverunt: Prima meta a parte orientis circa magnam viam que de villa Zwyne ducet in villám Sebefohva, ubi sunt due mete terree, in qua meat directe inferius et prope villám Sebefalwa secus eandem viam sunt due mete terree, inde vergit ver29*