Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)

Thomas literátus pro se personaliter pro predictis vero fratri­bus suis cum procuratorys literis Capituli ecclesie Castriferrei exurgendo responderat eomodo, quod ipsi pro eo fecissent prohibicionem prenotatam, quia i ps£ Johannes páter eorum et predictus Stephanus páter "predicto domine fratres fuissent pátrueTes et nullám diuisionem in possessionibus ipsorum ha­buissent Juraque ipsius domine de possessionibus paternis eam tangencía eidem domine secundum regni consuetudinem persoluissent et superhys Instrumenta haberent efficacia, que non ad presens sed in termino vlteriori per nos eis dando prompti essent exhibere coram nobis et parati, vnde hys per­ceptis vnacum Baronibus regnique nobilibus nobiscum in Ju­dicio sedentibus commiseramus eomodo, vt ydem fily Johannis premissa eorum Instrumenta si que super premissis haberent confecta, contra predictam dominam consortem Stephani in octauis festi beati Georgy martiris tunc venturis exhibere te­nerentur coram nobis, Quibus visis Judicium et iusticiam fa­cere valeremus interpartes premissas Juris ordine mediante Tandem ipsis octauis festi beati Georgy martiris occurrentibus prefatus Stephanus filius Bede pro prefata nobili domina con­sorte sua cum procuratorys literis Conuentus ecclesie Sexar­dyensis, prelibatis Thoma literato Nicolao et Paulo filys Jo­hannis fily Andree pro se et pro prefato Johanne fratre ipso­rum coram nobis adherentibus quasdam literas domini nostri regis subsecreto suo sigillo clause feria quinta proxima post festum sancte Trinitatis proxime preteritum emanatas nobisque preceptorie directas nobis curauit exhibere intercetera decla­rantes quod Stephanus filius Bede de Saar ad ipsius domini nostri regis accedens presenciam ín persona nobilis domine Clare consortis sue filie scilicet quondam Stephani de Ayka ipsi domino regi retulisset, quod cum ipsa domina Clara con­sors sua quasdam possessionarias porciones olym eiusdem Stephani patris sui in possessionibus videlicet eadem Ayka et Aykarennek vocatis Comitatus Wesprimiensis, habitas, in qui­bus ipse dominus noster rex eandem dominam in eo casu vbi idem Stephanus páter suus filium vei fratrem aut filium fratris sui carnalis non haberet superstitem prefecisse et instituisse de gracia specialj dinossceretur legittimum in heredem et

Next

/
Oldalképek
Tartalom