Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
successorem, prout id in alys literis suis regalibus patentibus exinde confectis plenius atque distinccius contineretur sibi lege regni exigente per certum hominem suum regium et testimonium vestrum statui facere voluisset vigore huiusmodi institucionis sue graciose possidendas Thomas literátus filius Johannis fily Andree de alia Ayka in sua ac Nicolai Johannis et Pauli fratrum suorum carnalium personis, ea occasione vt dictus Johannes páter ipsorum et idem Stephanus páter ipsius domine Clare fratres fuissent patrueles et nulla diuisio in eorum possessionibus facta fuisset inter eos quam quod ipsi eidem domine quartam suam filialem de possessionibus paternis secundum regni consuetudinem persoluissent eosdem regium éT vestrum homines astatucione predictarum possessionariarum porcionum ipsi domine facienda prohibuissent contradicendo, alio contradictore nemine in ibi apparente, cuius contradiccionis racione inter dominam Claram et filios Johannis predictos nunc causa verteretur coram nobis, verum quia prefati Thomas literátus Nicolaus Johannes et Paulus fily Johannis, ipsum Johannem patrem eorum non carnali sed patrueli fraternitate supradicto quondam Stephano patri dicte domine Clare attinere retulisse dictum extitissent sicut eciam hoc in nostris quibusdam literis, processus dicte parcium cause continentibus idem dominus noster rex vidisset explicari et haberi, Ideo volens idem dominus noster rex premissam gráciám suam regiam memorate domine Clare factam, qua mediante eam in suis paternis Juribus heredem prefecisset in suo vigore totali remanere, fidelitati nostre firmiter precipiendo mandasset et decernendo commisisset, quatenus sepedicte domine Clare tres partes omnium possessionariorum Jurium dicti quondam Stephani patris sui vbilibet habitorum, coequales statui faceremus iuxta formám gracie et aliarum literarum suaruin patencium predictarum perpetuo possidendas contradiccione prefatorum filiorum Johannis et aliorum quorumpiam in hoc casu non obstante. Super eo autem vtrum prefate domine eciam residua quarta pars eorundem possessionariorum Jurium suorum paternorum adinstar trium parcium predictarum restituta tamen tota pecunia pro ipsa quarta filiali recepta de eisdem titulo iamdicte gracie sue conpeteret possidenda, an ne vnacum fideli