Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)

spectis et perlectis omnibus instrumentis parcium predictarum priuilegium domini Bele regis predicto Nicolao filio Obyck de Scyud dátum et concessum inuenissent et uidissent prius con­fectum priuilegio alio videlicet quod fűit exhibitum per Ni­colaum de Kuari et alexium filium feliciani prenotatos, ac est ipsum priuilegium Nicolai filii Obick cum meliori et validiori stilo roboratum inuenissent alia eciam instrumenta eiusdem subsequencia fuissent ualde bona, quibus omnibus uisis inspe­ctis et perlectis quia meliora et forciora, seu acceptabiliora fuerunt instrumenta, dictam terram Kuarzeg uocatam sub eis­dem metis et terminis seu limitacionibus sub quibus iuxta te­norem priuilegii eiusdem domini Bele regis eadem terra com­prehenditur cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis pre­dicti arbitratores per formám arbitrii in fidem ipsorum deo de­bitam inter partes factam et habitam per eosdem, reliquissent et commisissent uolentibus promittentibus et consencientibus Nicolao de Kuari et alexio filio feliciani predicto, sepedicto magistro andree filio Nicolai de Scyud ac vniuersis heredibus eiusdem iure perpetuo et irreuocabili possidendam tenendam et habendam, Instrumenta uero partis aduerse scilicet Nicolai de Kuari et alexii filii feliciani predictorum tam priuilegium eiusdem domini Bele regis quam alia vniuersa uolentes cassa esse et uiribus carencia, tam ipsis instrumentis quam aliis si que fradulenter (igy) conseruarent perpetuum silencium impo­nendo. Tenor vero priuilegii predictorum Cruciferorum nobis exhibiti talis est Fráter Marcus etc. (1. 42. sz. a.) Tenor uero literarum nostrarum talis est Excellentissimo etc. (1. 53. sz. a.) Tenor vero litterarum prepositi et Conuentus de Saag talis. Excellentissimo etc. (1. 55. sz. a.) Tenor vero priuilegii Do­mini Bele Regis talis est. ela, dei gracia, Rex etc. (1. 12. sz. a.) Idem eciam magister Andreas exhibuit nobis litteras do­mini regis hunc tenorem continentes. Dátum pro memória etc. (1. 21. sz. a.) Preterea predicti Nicolaus de Kuari et alexius filius feliciani de Chalamia coram nobis personaliter constituti priuilegium ipsorum Domini Bele Regis propriis ipsorum ma­nibus confregere, volentes iidem Nicolaus et alexius quod alia instrumenta ipsorum vniuersa, super ipsa terra Kuarzeg uo­cata confecta, cassa sint et viribus, caritura, perpetuum eisdem

Next

/
Oldalképek
Tartalom