Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)

toriis literis nostris onera Blasy et Clementis filiorum ipsius ladislai Idem Michael modo simili super se et suas heredita­tes recipiendo, a tercia partibus coram nobis personaliter con­stituti organo viueuocis sunt confessi in hunc modum Quod licet antefati Georgius et Michael Zewke nec non Benedictus et Anthonius fily Johannis de dicta Chafford prelibatos Jaco­bum de Jobahaza ac Michaelem et Ladislaum filios Anthoni de eadem Chafford cum ipsorum fily's et fratribus prenotatis racione et pretextu perpetue vendicionis cuiusdam porcionis possessionarie condam Johannis fily Ombod de dicta Chafford in ipsa Chafford In Comitatu Soproniensi districtus scilicet de Rabakewz existente habite et eosdem Michaelem et ladislaum antelatis Jaeobo de Jobahaza nec non filys et fratribus eius­dem prenotatis contra legittimas prohibiciones preseriptorum Georgy et Michaelis nec non Benedicti et Anthoni de Chafford, eo quod, dictus condam Johannes fily Ombod et per conse­quens antefati Michael et ladislaus de Chafford in propinquiori linea consanguineitatis ipsis coexistendo magis eis eadem por­cio possessionaria ad emendam pertinere debuisset, indebite facte in causam conuenissent Ipsaque causa partes inter eas­dem non modicarum expensarum et laborum deduccionibus diucius extitisset, ventillata Insuperque eadem racione varié contenciones et Inimicicie dyabolo instigante contra in vicém exorte et aliquantisper protracte fuissent Tamen volentes eedem partes pocius pacis et (concordie) quam discordie sequatores seseque fraternali amore in pacis amicicie existentes vniuer­sis eciam Controuersys et discordiarum generibus nec non causis et litibus racione preuia in alterutrum qualitercunque motis et suscitatis et signanter causis et acquisicionibus (per ipsum) Jacobum ac filios et fratres eiusdem adversus dictos Georgium et Michaelem Zewke racione literarum et literalium instrumentorum exortis sopitis et condescensis ipsosque super omnibus Iniurys dampnis et factis potenciarys et presertim (bonorum ac)quisicionibus expeditos relinquendo, Vniuersis eciam literis causalibus sub quacunque forma verborum Con­tra inuicem emanatis viribus destitutis ordinatis nonnullis pro­bis et Nobilibus viris vtrarumque parcium pacem ( ) in talem pacis et perpetue vnionis concordiam deuenissent

Next

/
Oldalképek
Tartalom