Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius IV. (Győr, 1867.)
ymo deuenerunt coram nobis eo modo vt quia memorate possessiones Chafford et Jobahaza sub vna inclusione metali forent, Ipseque partes semper in earum possessionibus (et) porcionibus possessionariis fratres condiuisionales extitissent et forent eciam de presenti, pro eo non obstante quod ipsi Georgius et Michael Zewke de Chafford cum pretitulatis Michaele et ladislao in propinquiori linea consanguineitatis forent Ipse ( ) nemine discrepante se se mutuo, rursum et de nouo in fratres condiuisionales et Auiticos, in cunctis ipsarum possessionibus hereditarj'S et Auiticis, et presertim in dicta porcione possessionaria condam Johannis fily Ombod modo preuio comparata recepissent et adoptassent, prout receperunt et adoptauerunt coram nobis Ipsam porcionem possessionariam condam Johannis fily Ombod tam in locis Sessionalibus quam terris arabilibus cultis et incultis fenilibus atque pratis Siluis nemoribus et virgultis fluuys aquis et piscaturis et alys vtilitatibus ad eandem porcionem possessionariam spectantibus in duas rectas et equales partes inter se diuisissent, quarum vna medietas antelatis Georgio et Michaeli Zewke necnon Benedicto et Anthonio de Chafford, absque vlla pecuniaria solucione per ipsos Georgium et Michaelem et fratres ipsorum prescriptis Jacobo de Jobahaza ac filys et fratribus eiusdem, racione prelibate empcionis dicte porcionis possessionarie per ipsos facte, fiende cessisset, Altéra vero medietas prescriptis Jacobo de Jobahaza cum eiusdem filys et fratribus antedictis in filios filiorum perpetue possidende remansisset Eo tamen specificato quod quasdam terras arabiles atque prata erga quosdam petrum et Jaeobum filios Marci hospites de Bogyozlo pro certa summa pecunie titulo pignoris habitas Ipsi Georgius et Michael Zewke necnon Anthonius et Benedictus de Chafford prose redimere tenerentur Hoc eciam non pretermisso quod si temporum in successu aliquam partém heredibus orbatam, deficere contingeret Extunc vniuersa Jura possessionaria prenotata talis partis deficientis in partém 6uperstitem deuolui et pleno Jure deberet redundari, voluerunt nichilominus ipse partes vt vniuersas possessiones et porciones possessionarias erga manus alienas occupatiue vei aliter habitas alia eciam omnia Jura ipsorum possessionaria Hassal Okmánytár IV. köt. 24