Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)

Karolus dei gracia Hungarie. Dalmacie. Croacie, Rame Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque rex Omni­bus Christi íidelibus, presentes litteras inspecturis tam presen­tibus quam futuris Salutem in salutis largitore. Illis digne regia Celsitudo sue muniíicencie dexteram porrigit adjutricem, quos obsequiorum numerositas, et devocionis ac íidei sinceritas pro­pensius recomendant enim illis providet, dum donis benigne libe­ralitas eos favet sui honoris fastigia prudenter extollit et subli­mat. proinde ad universorum presencium et futurorum noti­ciam haruin serie volumus pervenire. Quod Comes Corrardus íilius Comitis Stephani de Supronio Judex Civitatis nostre Su­pruniensis, dilectus et íidelis noster ad nostre majestatis pre­senciam accedens, íidelitatis sue et suorum parentum Constan­ciam nobis declarans et proponens, quandam terram Eguered vocatam in Comitatu Suproniensi in metis territorii Civitatis Supruniensis existentem, vacuam, et habitatoribus destitutam, asserens eam esse terram populorum nostrorum castrensium de eodem Comitatu, et exeo jure nostre collacioni pertinentem, pro meritorys servicys patris sui memorati, et ejus a nobis sibi dari et conferi postulavit. Verum quia regia nobilitas in be­neficys suis íidelibus largiendis, continue increscere debet, et suorum fidelium servicia serviciorum merita pie consideracio­nis providencia pensare, et pensata dignis retribucionibus con­fovere tenetur. Nos consideratis fidelitatibus, et fidelium obse­quiorum meritis Comitis Stephani patris sui, que idem sacris progenitoribus nostris, Bele videlicet et Stephano, Illustribus Hungarie Regibus, et demum Ladislao regi fratre nostro ka­rissimo felicium recordacionum, eo tempore, quo Othakarus rex Boemorum, eo in etate tenera constituto, ipsum hostili incursu persequebatur, in conservacione Civitatis Supruniensis predicto Othakaro regi datis in obsides Nicolao filio suo, et duobus fra­tribus suis filys videlicet dominarum sororum suarum, et eis­dem relictis ibidem sumpme íidelitatis aífectu, exhibuit, et im­pendit, et sic eandem Civitatem Supruniensem, illese et abs­que aliquo perieulo, ipsi fratri nostro et per ipsum nobis re­stitui procuravit, prout in litteris privilegialibus ejusdem La­dizlai regis continetur, revocatisque in memóriám, ejusdem co­mitis Corrardi fidelitatibus et fidelium obsequiorum meritis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom