Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius II. (Győr, 1865.)

quibus multipharie multisque módis nostre majestati studuit conplacere, ita, quod nec persone parcens, nec rerum et pos­sessionum suarum universarum, vastus et pericula, attendens adeo constanter laborum diversa pondéra pro nostro honoris incremento, pertulit et supportavit, quod eum nec mortis mine, nec fratrum et proximorum suorum miserabilia excidia, non emulaciones, non contenciones, non persecuciones, aut tempta­ciones diverse sinistrarumque suggescionum instancie, a justi­cie itinere, et constancia íidelitatis avertere potuerunt, sed am­pliori íidelitatis ardore nobis adherere studuit, Et presertim, quia per Andreám íilium Gregory, tunc nostre maiestati re­bellantem, et per suos sequaces in rebus quadringentas marcas valentibus extitit dampniücatus , prout hoc quasi cunctis par­cium illarum incolis est notorium, In recompensacionem horum suorum meritorum licet a nobis plura mereretur, dictam pos­sessionem Eguered, cum omnibus utilitatibus suis et pertinen­cys suis universis, sub eisdem metis et terminis, quibus per antiquos possessores extitit habita et possessa, A Civitate pre­dicta et jurisdiccione comitis Supruniensis, exemptam penitus et exceptam, dedimus, donavimus, tradidimus e contulimus, dicto Comiti Corrardo, Judici Supruniensi et per eum suis he­redibus, heredumque suorum successoribus perpetuo et irrevo­cabiliter, possidendam tenendam ethabendam. In cuius rei memóriám perpetuamque íirmitatem has litteras concessimus, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per ma­nus discreti viri Johannis Albensis ecclesie prepositi, aule no­stre vicecancellary, et archidiaconi de Kukuleu, dilecti et íide­lis nostri, decimo Kalendas novembris. Anno domini M". CCC°. decimo septimo, Regni autem nostri similiter decimo septimo. presentibus venerabilibus patribus domino Thoma archiepiscopo Strigoniensi, ejusdemque loci comite perpetuo, Ladislao archi­episcopo Colocensi, aule nostre Cancellario. Stephano Wes­primiensi, ejusdemque loci Comite perpetuo, Nicolao Jauriensi, ac alys episcopis, Emerico Varadiensi, Benedicto ecclesie Tran­silvane Augustino Zagrabiensi, Benedicto Chanadiensi, Martino Agriensi, Ladislao Quinqueecclesiensi, Georgio Syrmiensi ec­clesias Dei feliciter gubernantibus. Demetrio magistro Tavar­nicorum nostrorum Dominico palatino, Lamperto Judice Curie

Next

/
Oldalképek
Tartalom