Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)

memorie obtineant firmitatem. Cum igitur venerabilis Páter Dominus Benedictus Dei gracia Vesprimiensis Episcopus et Dominus Villermus Abbas Bele fontis in domo fratrum Mi­norum in nostra presencia constituti, super ardua quescione racione decimarum ville de Kellnfeld et quarte Magistralis de Sasagh longo temporis decursu tam in Hungaria, quam in Romana Curia inter Dominum dictum Episcopum Vesprimi­ensein et ipsius Ecclesie Capitulum ex parte una, et dictum Dominum Abbatem et Conventum Bele fontis ex altéra, ma­gnis sumptibus ventilata, ob bonum pacis et concordie, pari voto et unanimi utriusque partis voluntate sub certis pactis composicione et divisione amicabiliter concordarunt; super quo­rum pactorum composicionis et divisionis observacionem irreuo­cabilem et perpetuam prefatus Dominus Episcopus Vesprimiensis literas suo et prefati sui Capituli Sigillis, et prefatus Dominus Abbas literas suo sigillo quod et est Conventus eius consignatas, adiecto hoc, quod litera Patris Abbatis, sine quo et eius lite­ris Abbates Cistercenses nihil possunt abalienare, vendere, vei mutare, litera dicti Abbatis, de verbo ad verbum est in­serta literaliter, concorditer et irrevocabiliter concesserunt. Tenor vero et forma predicti Domini Abbatis Bele fontis et Conuentus sui talis est litere: Universis christi fidelibus pre­sentes literas inspecturis Fráter Villermus Monastery Bele fontis dicti Abbas, totusque eiusdem loci Conuentus Ordinis Cisterciensis, Colocensis Dioecesis, salutem in omnium sal­uatore. Ad nonnullornm notieiam harum serie volumus per­uenire, quod cum inter nos ex una parte venerabilem Patrem Dominum Benedictum Dei gracia Episcopum, Prepositum et Capitulum Vesprimiensis Ecclesie, exaltera, super decimacione de Köllenfeldt, et quarta Magistrali de Sasagh mota fuisset matéria quescionis, et licet eadem quescione arbitrium preter virorum deputatorum Strigoniensem bone memorie per vene­rabilem Patrem Dominum Lodomerium condam Archiepisco­pum Strigoniensem bone memorie sedata extitisset et sopita, tandem ex cura et procuracione hominum malevolorum semi­nata discordia in recidive condicionis scrupulum redijsset, et ab hoc ad examen Curie Romane exstitisset devoluta, et ibi­dem per Procuratores nostros et partis adverse diucius ven-

Next

/
Oldalképek
Tartalom