Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)
tilatas, postmodum tamen cum idem Dominus Episcopus cum Preposito et quibusdam aliis fratribus sue Ecclesie ad limina Apostolorum Petri et Pauli in anno jubileo videlicet anno Domini MCCC accessisset, piacúit procuratoribus nostris eidem Domino Episcopo, Preposito et fratribus in venerabilem Patrem Dominum fratrem Antonium Episcopum Chanadiensem Magistros Dominum Prepositum Vaciensem et Paulum Lectorem Albensem, qui tunc personaliter aderant et per eorum arbitrium vei composicionem amicabilem si fieri potest, predictorum quescio sopiretur, et cum per arbitrium eorundem prefatum negocium intra tempus ordinatum non potuisset expediri, vei eciam detiniri, demum nobis et Procuratore nostro ac Domino Episcopo antedicto nec non Vesprimiensis Ecclesie apud Budám convenientibus, visum fűit proinde deliberacione prehabita per amicabilem composicionem devenire in talem pacis et concordie unionem. Ita videlicet, quod a Porta Castri Budensis que dicitur Köllenfeld usque ad pontem, qui est iuxta calidas aquas, et ab illo ponté directe ascendendo per viam, per quam itur versus occidentem ad aream seu locum in quo vina magne decime Episcopalis Modernis temporibus congregantur, et in predicto ponté incipiendo primum iuxta illám viam est vinea magistri Petri fratris Valentini Sacerdotis, et iuxta eandem pariim ascendendo in angulo est vinea Tirmensis iam defuncti, que nunc est Eberardi íilii Gressonis et pueroruin eius, et iuxta eandem vineam et viam est vinea Jakul carnificis, idem iuxta eandem viam sunt agri seu terre arabiles magistri Ladislai filii Vernelii, et iuxta eosdem agros seu terras est vinea Poltholdi Sellatoris et ubi eadem via iungitur magne vie Albensi in angulo est uinea: Joannis íilii Magistri Gerardi Phisici et ibi mete terminantur, et ita intra ipsam et vineam usque muros Castri Budensis omnes decime vinearum et frugum intra ipsas metas existentes ipsi Domino Episcopo Vesprimiensi quarta vero eiusdem decime, cum quarta Magistrali de Sasag suo Capitulo cedere iure perpetuo possidende. De qua quidem quarta Magistrali ipsum Capitulum quinque tunellas vilii Sacerdoti de Sasagh pro tempore constituto annis singulis tenebitur assignare. Relique vero omnes mete, que supradictis metis et via, quas nos et nostrum mo-