Nagy Imre–Páur Iván–Ráth Károly–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius I. (Győr, 1865.)

Nos fráter thomas miseracione diuina Abbas et Conuen­tus Tykoniensis significamus quibus expedit tenore presencium vniuersis quod cum Clementinus et Paulus fily Suze. Hospites iobagiones nostri de Ozoufeu uiam uniuerse carnis cum suis heredibus fuissent in gressi et secundum regni consuetudinem de terris et possessionibus empticys eiusdem Clementini dos uxori eiusdem pre mortue de iure fuissent persoluende quia quam plures terre et quadam vinea de hospitibus nostris ioba­gionibus empcionis titulo ad eosdem fuerant deuolute nos de dote domine Kata secunde uixoris (igy) dicti Clementis so­roris uidelicet aniani fily Erdeus nobilis iobagionis Capituli wesprimiensis ecclesie de ipsius terris et vinea satisfaccre cu­pientes cum secundum vicinitatem et dominium satisfaccio dotis huiusmodi ad nos de iure dignoscatur cum heredibus careat in satisfaccionem dotis huiusmodi quatuor iugera ter­rarum Monastery nostri in una continuacione in loco Kur­telus in territorio ville Zoulos existencia ad duas vias uersus aquilonem et meridiem fines tendencia inter que fiuuius Euetes dictus descendit cum vtilitatibus et pertinencys eiusdem eidem Aniano et suis heredibus heredumque suorum successoribus. de Consensu et uoluntate Omnium nobilium iobagionum Mo­nastery nostre (igy) duximus perpetuo et irreuocabiliter con­ferendam prefatus uero Anianus tres litteras priuilegiales et duas litteras nostras patentes super terris empticys et vinea prefatorum Clementini et Pauli econuerso in manus nostras assignauit Dátum in festő Circumcisionis domini Anno do­mini M°. CCC". vicesimo secundo Nicolao prioré de O r o z k u Renoldo officiale nostro de Ozoufeu Kyliano de eadem Johanne filio Petri de O d u o r i comite Stephano de. Arach Dominico filio Johannis et Dyoni­s i o nobilibus iobagionibus Monastery de eadem. Ezen érdekes kis okmány eredetie börhártyára irva, ép állapotban gyűjteményemben van. A pecsét börhártya-szalagon függött. Véghely D.

Next

/
Oldalképek
Tartalom