Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

Hátlapján, egykorú kézzel: Waljamj hjatjalomjert waljo bjzonjtjas posgay gasparje. (Orsz. ltár. Budapest. Dl. 19378. Szakadozott, foltos. «A pusztaföldvári támadás 1488-ban» című külön cikkben ismertette Karácsonyi János, Békés vm. Évkönyve XII. köt. 92—100. 1.) Megjegyzés. Ez okirat kivonatát a gyulai uradalom felsorolt néhány falujából való jobbágy s köztük elsősorban a megyesi Sarkantyús György kedvéért közöljük, kinek leszármazását Kempelen Gézának egész az 1909-ben elhalt Gyulay Elekig sikerült levezetnie. (Magyar nemes családok IV. kötete — Budapest, 1912 — 422—4. 1.) 46. Buda, 1491 február 3. Corvin János herceg Haraszthy Ferenc szörényi bánnak. Jelenti, hogy a Gyula várához tartozó aradmegyei Pálülése birtokát elszakaszt­ván a gyulai uradalométól, 2000 aranyforintért zálogba vetette Haraszthy Ferencnek és családjának. Nos Johannes Goruinus Sclauoniae, Lypthouiae et Oppauiae dux etc. Memoriae commendamus tenore praesentium signantes, quibus expedit uni­versis : Quod cum per tot dissidentias in hoc regno ubique per hostes illatas turbatisque oris undique regni ferme omnia bona nostra iacturae subiiciebantur et eotunc sumptibus defeceramus, ut nisi aliunde nobis subveniebatur, status quoque noster periclitari videbatur, Egregius Franciscus Harazthy Banus Zewreniensis et capitaneus castrorum nostrorum Solymus et Lyppa volens con­sulere statui et conditioni nostrae duo milia florenorum nobis consignavit, cui ob eas pecuniarum summás aliasque expensas in servitiis nostris per eum factas : possessionem nostram Paljlese vocatam, in comitatu Orodiensi existentem habitam de castro nostro Gywla, ad quod hactenus pertinuit segregantes, simul­cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis qűibuslibet, ut puta terris arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, fenetis, silvis, nemoribus, rubetis, mon­tibus, vallibus, vineis vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, pisca­turis, rivis, alveis, lacubus aquarumque decursibus, molendinis et locis molen­dinorum, ec generaliter quarumlibet utilitatum et pertinentiarium suarum in­tegritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis ad eandem possessionem de jure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, sub suis veris metis et antiquis limitibus memorato Francisco Harazthy ac dominae Sophiae con­sorti, et puellae Annae, filiae eiusdem ipsorumque heredibus et posteritatibus universis de manibus nostris propriis dedimus, inscripsimus et obligavimus damusque, inscribimus et obligamus jure perpetuo et irrevocabiliter tenendas, possidendas, pariter et habendas, ea lege, ut si idem Franciscus de Harazth in metis eiusdem possessionis Paljlese aedificia, ut puta fortalicium vei domus erexerit, eam summám pecuniarum, pro qua talia aedificia exstructa forent, ad summám dictorum duorum milium florenorum recipiemus. Additoque, quod si temporum in eventu quipiam ab eodem Francisco de Harazth vei domina Sophia consorte aut puella Anna filia eiusdem ipsorumque heredibus et posteri­tatibus eam possessionem Paljlese jure obtinuerint, depositis prius dictis pecu­niarum summis, simulcum aliis ratione huiusmodi aedificiorum summis aesti­matis et per dictos Franciscum de Harazth, ac dominam Sopliiam consortem et puellam Annám, filiam eiusdem suosque heredes et posteritates universos levatis, dictam possessionem Paljlese remittere debeant et teneantur, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante.

Next

/
Oldalképek
Tartalom