Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)
ordinarium et subsidia, quae nobis communi regnicolarum consensu offeruntur de comitatibus Zarand, Bekes, Aradiensi, Chanadiensi, Chongradiensi, Thoronthaliensi, Zolnok exteriőre et interiore partibusque Themesiensibus et Byhoriensibus comitatuum ex aliisque partibus Gyulae adiacentibus diligenter percipiat. Et ex his cum sibimet atque militibus sibi subordinatis emerita stipendia solvat, tum alias etiam arcis necessitates comparet. De his denique, quae percipiet, quaeque exposuerit bono ordine rationem teneat, easque singulis annis ad manus consiliariorum nostrorum Camerae nostrae Hungaricae transmittat, ut quovis tempore sciamus, quantum militibus nostris ex proventibus solutum quantumque nobis addendum sit, id quod forsitan in proventibus desiderabitur ex Camera nostra suppleturi. Melioris autem ordinis evitandaeque futurae suspicionis causa saepedicto capitaneo nostro rationistam adiunximus, in cuius praesentia capitaneus noster cuncta percipere et erogare debebit, quae ad arcem ordinarie et extraordinarie undequaque proveniunt et quantum ad militum nostrorum solutiones aliosve arcis nostrae usus erogandam erunt, quo nimirum rationista perinde ac provisormet cuncta annotare et conscribere rationemque de singulis reddere sciat. Porro Nobiles et alios fideles subditos nostros in hac regione commorantes capitaneus noster non opprimat, nec ab aliis opprimi patiatur. Imo pro viribus suis, uti bonum Christianum decet, eos defendat et mutuo favore amplectatur. Cives item saepedicti oppidi nostri eiusque pertinentiarum incolas universos in suis iuribus, privilegiis et antiquis libertatibus, exceptis iis, quae pro ipsorum propria conservatione ad sustentationem et communitionem arcis et oppidi illius praestare tenetur (in quibus eis etiam non plus imponere debebit, quam sufferre possunt,) fideliter conservet et tueatur, neque eos per milites aut alios indignis módis gravari permittat. Sub his etiam arcis et oppidi ruinas diligenter reparet, tum etiam iuxta opinionem architectoris nostri, quem eo missuri sumus, utrumque magis magisque communiat et fortificet, quod opera civium et colonorum commode facere poterit, ut simul hic locus indies fortior efficiatur et ipsum in hac quoque parte boni ac solliciti capitanei officium exercuisse appareat. Pari studio et diligentia commeatum omnis generis, qui ad plures vei ad minus unum integrum annum sufficiat, in arcem reponat eumque ad futuros belli eventus reservet in idoneis receptaculis, ne evanescat, ut nonnullorum antecessorum incuria contigisse constat. Ad haec bombardas, globos, pulveres et alias res bellicas in hoc loco existentes, et quas successu temporis in eum missuri sumus, omnes in domum idoneam ordine reponat, quaeque ad propucnacula collocantur, contegere faciat, et non patiatur eas passim in arce distrahere, ut plerumque fieri sólet, cum maximo nostro incommodo et damno. Si aliquando Turcae seu rebelles profligabuntur, tunc passas, duntaxat Zansagis, Begis et Agis, si qui capiuntur, nobis reservatis, reliqui captivi simul atque omnis praeda in tres partes dividetur earumque una supremo capitaneo nostro, reliquae vero duae partes militibus cedant, qui praedam obtinuerunt, ita tamen, ut captivi universi priusquam dimittuntur, examinentur eorumque fassiones ad nos perscribentur. Cum denique manifestum sit saepedictam arcem et oppidum in eum statum devenisse, ut ipsius capitanei et provisoris praesentia semper summopere egeat, proinde ipse ad aliqua negotia sua privata sine venia aut permissione nostra inde non exire, sed ibidem continuo manere seduloque animadvertere debebit, ne arci vei oppido nostro ullae insidiae tendantur, neve proditiones vei