Veress Endre: Gyula város oklevéltára. 1313-1800. (Budapest, 1938.)

Stephanus Perchy dixit se per subditos Bartolomei Horwath ac Joannis Varvassy et Nicolai Zekel, et Demetrii Olcharuit ac Nicolaum Simay in rebus suis, fenő scilicet et vestibus ordeoque et aliis supellectilibus passum esse damnum fl xvj se vero verberatum. Latus fl 575 den. 25. Janoshaza. Thomas Varga judex in portioné Egregii Ladislai Banrewy dixit se per regios servitores in abductione feni passum fuisse damnum fl vj. Georgius Kozma dixit se per regios milites in abductione tritici et ordei passum esse damnum fl xxxv. Augustinus Zantho dixit triticum et ordeum ipsius per subditos Bartolomei Horwath et Stephani Henvei fuisse depraedatum, quod noluisset pro fl xiiij. Joannes Olah dixit se per regios servitores in abductione tritici passum fuisse damnum fl v. Valentinus Marko dixit se in abductione tritici sui per regios milites pas­sum esse damnum fl v. Joannam Myor dixit se in abductione tritici per regios servitores passum fuisse damunm fl iiij. Paulus Kardos dixit se in abductione tritici sui per regios milites passum fuisse damnum fl xxvj. Gregorius Kys dixit se in abductione ordei sui per regios milites passum fuisse damnum fl v. Stephanus Teke dixit se per regios milites in abductione tritici cub. vij ordeique cub. xL passum fuisse damnum fl xiiij. Nicolaus Bydo dxit se in abductione tritici et ordei ipsius per regios milites passum [fuisse] damnum fl v. Brictius Varsanyidixit se in abductione tritici, avenae, ordei et feni per subditos Casparis Magochy passum fuisse damnum fl xxv. Franciscus Georbe dixit se in abductione tritici ordeique eius per regios milites passum esse damnum fl xx. Michael Dezky dixit se in abductione tritici ordeique et avenae per regios milites passum esse damnum fl xvj. Paulus Rostás dixit se in abductione tritici ordeique et avenae per regios milites passum esse damnum fl xL. Emericus Karay dixit se in ablatione tritici et ordei per regios milites passum esse damnum fl viij. Caspar Nagh dixit se per subditos Stephani Henyey, videlicet Lucám Katho et Ambrosium Magos in ablatione ordei et milii passum fuisse damnum fl xij. Baltasar Nagh dixit se per regios servitores captum percussumque et ligatum, ac de fovea in foveam (ubi videlicet triticum esse absconditum) ut illis revelasset perductum fuisse, et in ablatione tritici, ordei fenique suis passum esse damnum fl xij. Franciscus Kys dixit se per subditos Bartolomei Horwath in abductione ordei passum fuisse damnum fl viij. Stephanus Geobeor dixit se per regios milites in abductione tritici ordei­que passum esse damnum fl xvj. Petrus Kardos dixit se per regios milites in abductione ordei avenaeque passum esse damnum fl vj. Laurentius Kys judex in portioné Gabrielis Doczy dixit se per regios milites in abductione tritici, ordei et avenae suis passum esse damnum fl L.

Next

/
Oldalképek
Tartalom